Latin
334.1 to 334.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 334.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ONSILIVM. De pleuresi. huius generosae dominae es Ispositio pleuresis: quod apparet ex signis mihi recitatis, &scriptis. s dolor exi stit in pectore sub costis eius, &febrit febre continua cum tussi, &grauitate anheli tus, &iam apparet uerum esse ex his, qua uir in scientia, &opere peritissimus opera tus est circa eam phlebotomia enim uentris lenitio per superius, &inferius fomentationes, &linimenta pectori applicata sunt ad curam simulis dispositionis. Et iam qu dem ad tantum perducta est dispositio, quod cum omni praedictorum applicatione quantumcunque conuenientium dolor pectoris, neque sedatus, neque alleuiatus existit, ut de quo curandum. Et quod magis infestat est: quia dolor de parte una pectoris mul tiplicatus est ad aliam. Vnde propterea hoc subtiliter contemplandum est, ut inueniri possit modus curationis conueniens. Oportet igitur praemittere, quod haec pleuresis aut est permu tata de una parte pectoris ad aliam, sicut frequenter contingit in crisibus permutationis, &incompletis. Si enim pleuresis materia transmutari potest ad caput, &ad pulmonem: ut potest colligi. X. tertij cap. de crisibus pleuresis: tunc nihil resistit: quin materia possit permutari de dextra ad sinistram partem pectoris, &econ uerso. Et huius permutationis habentur signa per alleuiationem doloris in parte, in qua primo infestabat magis, &representatio nem caliditatis remissae in una parte, &quod per decubitum super patiente particula minus grauatur aeger in anhelitu, &in tul siendo quam prius. Est iterum secundo in hac dispositione contemplandum, s haec pleuresis multiplicata, uel complicata fiat, uel facta sit: quod quidem contingere potest, quia materia una prius mota fuit, quia uirtutem infestabat magis ergo propulsa ad alterum laterum fecit unam pleuresim, &contingens est alteram partem materiei non fuisse motam tempore, quo prima materia mouebatur: propterea quia non erat ita mobilis ex parte qualitatum, &substantiae: nec ita acuta, &uirtutis molestatiua.