Latin
337.1 to 337.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 337.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CONSILIVM. XCVII. De regimine conualescentis a pleuresi, ne recidiuet. in Christo pater domi Enerabilis nus Masseus Contare no de sacra religione, &deuotissima mona chorum sancti Georgij de Aliga diebus pa rum ante elapsis laborauit pleuresi uera, quae contigit in eo ex dominio materiei cholericae: licet uitellinae, quae apostemauit panniculum pleuretidem dextri lateris eius. Et licet a pleuresi, &ab accidentibus eius dei gratia nunc sit curatur: tamen quia aegritudines omnes difficulter cradicantur in hyeme, quin remaneat aliqua portiuncula materierum, quae non raro minantur recidiuam. Idcirco ad eisdem praeseruationem quinque modis regiminis eius ipsum defendere uidetur mi hi necessarium esse, sicut nunc apparet in sequentibus Primum itaque regimen est, ut ipse euitet mansiones terraneas aquis propinquas aeri septentrionali, &occidentali obiectas usque per totum mensem aprilis futuri. Effugiat etiam usum cibariorum inuiscatiuorum, &grossorum saltem per unum mensem: qui tamen omnes cibi sunt instrumenta suae religionis uelut sunt pastilia omnia caseus, lac, &lacticinia cibaria, acetum, &acria omnia, &nuces, &cappares, &oculi multitudinem, ubi butiri usus esset ei conformior. Caueat a leguminibus elixis omnibus, licet cicera rubea, &alba, &brodium fabarum cum carnibus pullinis, uitulinis, &columbinis sunt ei conuenientia. Non enim uideo securum esse, quod utatur regimine societatis eius comedentis cibaria praedicta, &multa actu frigida, uelut fructus: ut castaneas carrubias, pira, poma, quae omnia sunt ei uituperanda; licet passulae, &ficus non sunt ei nociuae. De ferculis uero uti potest caulibus, &rapis, radicibus petrosel. &iusculis de hordeo, &consimilibus. Vinum uero eius sit colore album substan tia subtile, sapore dulce, uelut tribianum, quod haberet dulcedinem suam naturalem, &non a uino cocto datam. &eligatur uinum uincentinum, teruismum, uel istrianum tribus praedictis conditionibus priuiligiatum. Aouae autem usus non placet mihi. Et si propter consuetudinem desideraret lymphare uinum, tunc ac cipiatur aqua praecocta, ad cuius phyalam. i. ponantur. 3. j. s. liquiritiae bene mudatae, &minutim incisae. Insuper euitet motum fere omnem super cibo, immo quiescat ut in pluribus. Similiter euitet uigilias, immo dormitio longa omnino est ei necessaria: propter quod non aspiciendo reuerentiam legis securum erit ei saltem per unum mensem, uel usque ad medium februarij abstinere a uisitationem matutini nocturni: quod tamen poterit diurna lectione recuperare. In comedendo cibum, &ualde solemniter deglutiat masticatum, &non multum ingluuiose deglutitum, similiter neque potum.