Latin
337.5 to 337.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 337.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et omnis cibi, &potus mensu ra debet esse tanta, quod ad eam non sequatur stomachi grauitas, neque tensio, &non stet in huius dispositionis meditatione angustiosus: quoniam ipse dei gratia perfecte sanabitur per haec &per sequentia Secundum principale est, ut iste uir procuret habere benesicium uentris, &proprie cum instrumento ei appropriato eductiuo materierum, quae luerunt autecedentes &coniunctae causae aegri tudinis, uelut cum istis pilulis. Recipe aloes praeparati. 3. ij. opoponacis pinguis pulpae colloquintidae. ana. H. j. bdelij mollis sub albidi. S. j. partes duas diagridij, salis indi. ana. gra. iiij. reubarba ri, agarici electi. ana. S. j. cum succo rosarum formentur pilulae de omni. 3. sex, de quibus accipiat omni quarto sero parum ante coenam Tertium principale instrumentum est hoc. Recipe assari, hyssopi, prassii, sticados, pulegij, &calamenti. ana. 3. vj. sandaracae. 3. 1ij. spicae nardi. 3. ij. sanguinis draconis, acatiae. ana. 3. j. amili. 3. V. terantur omnia per se subtilissimae, deinde incorporentur in mortario cum uino maluatico. deinde reseruetur in uase uitreato stricti orificij de ipso omni sero cum uadit ad lectum, poste riores costae, &spatulae diligenter inungantur in loco bene cali do, &suauiter confricando, &cooperiatur locus uulpina pelle calefacta, &circunligetur Quartum ut hic fidissimus seruus dei ante assumptionem. 1. suprascriptarum in aurora accipiat istas aquas. Recipe aquae farfarae. §. v. zucchari al. 3. j. &calidum accipiatur totum. Vltimum uero est, quod iste uir omnino circa. xiij. uel. xiiij diem lunaris mensis februarij faciat sibi fieri phlebotomiam de uena saluatella posita inter annularem, &auricularem digiti B.