Latin
361.1 to 361.5
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 361.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Similiter etiam euitet tenere caput discoopertum ab atre frigido leui peratum, quare caput eius teneant birreto pellibus agninis uel dorsibus uariorum uel similium condecenter suffulto secundum mensuram caliditatis quam caput eius tolerare potest absque nocumento apparente De regimine eius per exercitium. incipit ut sequitur Cap. E exercitio uero uidetur mihi nullum quo totum corpus moueatur sibi fore conueniens, siue exercitium equi Etandi siue nauigandi fuerit, utrunque enim eorum nocitiuum est, eo quia materias in motu magis ponit, etiam quia caliditas per motum talem intenditur in materia magis quàm esset opportunum. Et iterum quia per tales motus materiae de inferioribus ad superiora mouentur magis. Et adhuc quarto, quia propter exercitium partes pectoris distenduntur, &si conringat eas esse ulceratas pessime disponuntur magis. Si autem partes pectoris non fuerint ulceratae adhuc ex forti distractio ne ipsarum amplius praeparantur ad nocumentum &materierum receptionem Si quis igitur motus totius corporis ei uideretur esse conueniens ille esset motus progressiuus mane uel sero ante cibum fa ctus passibus lente protractis, &suauiter corporea fecibus con uenienter emundato, &in loco conuenientis aeris factus per quem corpus perducatur ad caliditatem aliqualiter eleuatam une aliquo nocumento &exercitium tale nullo modo perducat ad aliquod in anhelitu nocumentum. Et quia applicare exercitium cum talibus conditionibus non est nisi ualde difficile. Ideo loco exercitii conuenientius uidetur mihi &securius esse applicare quandoque fricationes incipien tes a genum usque ad pedes, &ab inguinibus secundario usque ad pedes. Deinde a natibus usque ad praedictas partes inferius trahendo, posterius autem ab adiutoriis usque ad manus inferius mediocriter confricando. Nequaquam uero eidem conueniens est fricatio pectori admi nistrata propter tractum &motum materierum in ipso. Capiti uero condecens est leuis pannorum mediocriter calidorum applicatio &pectinatio illius stomacho ieiuno facta Lotio uero capitis omnino ab eo dimittatur, propterea, quia suspectionem portendit colliquationis attractationis &motus materierum, sed loco eius conuenientior est pectinatio iam praedicta. De regimine eius per somnum. Irca uero id quòd de somno uel dormitione conueniens est ei diligenter considerandum, quoniam gratia digeEstionis materierum conueniret ei dormitio notabiliter prolixa uerum quia materiae in capite eius dominantes multae sunt.