Latin
361.6 to 361.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 361.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo prolixus somnus euitandus est, quoniam reumatismos generat, ut legendum est secunda primi capitulo de ec quod prouenit ex somno &uigilia. Etiam quia materiae in capite eius existentes plurimum sunt calidae per longam dormitionem nocumentum in eis intenderetur, quoniam in somno fit intentio caloris in profundis corporis partibus propter reuolutionem caloris in centrum corporis, quare dormitio eius debet esse consueta, &a naturali sibi dormitione non elongata, quoniam per talem fit conueniens reuocatio &unio ad materias digerendas. In modo uero dormitionis prius super dextro decumbat latere. In secunda uero dormitione super sinistro reuoluat se capite eius conuenienter eleuato. Et omnino fugiat dormitionem re supinam quae nocumentum efficit in anhelitu inclinando materias ad partem pulmonis. Et caueat etiam a dormitione resupina ne propter nimiam compressionem a mole pulmonis factam super cor nocumentum incurrat in anhelitu uel sibi simili Propter etiam consimilia effugiat in uigilijs prolixitatem propter resolutionem &debilitatem &matericrum indigestionem uel corruptionem quae sequitur ad uigilias. De regimine eius per administrationem inanitionis