Latin
364.5 to 364.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 364.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Septima &ultima erit capitis &pectoris confortatio ne materias quae ab ea fluere solent fa ciliter recipiant, &iam receptas conuenienter expurgare possint. itaque intentionem complere uidentur instruPrimam menta quatuor. Primum est phlebotomia. Secundum est uentris solutio. Tertium est urinae prouocatio. Quartum est fluxus sanguinis a naribus prouocatio seu applicatio. De uomitu autem nihil dico cum habeam ipsum sulpectum ut uisum fuit tractatu praecedenti cap. de regimine huius dispositionis per inanitionem &repletionem. Primum itaque instrumentum quod est phlebotomia prae- D mittendum est &eligendum quòd sicut aegritudo ista bis in anno periodice affligit uirum istum, ut circa principium ueris &autumni. Ita supponendum est materiam huius aegritudinis con geri in toto corpore, licet principaliter eius molestia in capite percipiatur. Neque enim credendum est materiam tantae quant tatis praecise in capite eius congregari. Mirabile enim esset quòd materia illa non faceret coalterationem secundum qualitates pri mas ut calefaciendo, quoniam acuta percipitur, aut infrigidando quod apparet ex aquositate actualiter frigida quae ab ore eius emittitur amplius. Iterum hic materia in capite nocumentum efficeret penes qualitates secundas eius aut oppilando aut dolorem grauatiuum efficiendo, aut saltem tertio quia pars eius in uaporem &uentositatem conuertitur dolores extensiuos in capite &panniculis cerebri efficeret. Cum autem neque isiorum accidentium aliquod manifeste apparcat, oportet de neces sitate concedere, quòd licet haec materia paulatine sit secun dum partem in capite congestam tamen tempore suae paroxismationis a toto corpore ad caput propellitur sinthomatice. Cum er go ipsa sit in toto congregata &congesta ut probatum est, &DVIA. non possit alibi contineri rationabilius quam in uenis. Ideo necessaria est euacuatio uniuersalis eius &ista per phiebotomiam fit, ut quarta primi cap. secundo dum inquit. Phlebotomia est euacuatio uniuersalis quae multitudinem educit. Vena autem de qua praedicta phlebotomia fienda est a pluribus ponitur esse saphena dicentibus ipsam euacuare a toto, eo quia a superiori ad inferiorem particulam materiam attrahit &educit.