Latin
365.1 to 365.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 365.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ego uero credo quod huius uenae phlebotomia non debet dici euacuatio uni uersalis, propterea quia non potest a capite euacuare quantumm oportet propter ipsam esse ab eo remotam, &a uenis capitis etia. Melius igitur est phlebotomare uenam mediam quae euacuat a toto, propterea quia attrahit a capite &superioribus partibus per cephalicam a qua exit uel continuatur &euacuat ab inferio ribus partibus per hasilicam, cum ipsa sit media inter duas illas. igitur immediatius euacuat a superiori &ab inferiori quam faciat saphena cum non mediet inter duos ramos similes neque sit earum pars. Extrahantur igitur per talem phlebotomiam san guinis. §. v. uel. vi. Limitando tamen secundum aetatem complexionem habitudinem &patientis fortitudinem uel econuerso. Et facta hac phlebotomia si sufficiens quantitas sanguinis fue rit educta exculat. Si autem non tunc in die eodem uel sequentiuel tertio ad illam fiat secundario eiusdem partis antequam con solidetur. Et si contingeret quòd de tali uena phlebotomia no posset fieri quia a multa carnositate cooperta esset, aut propter: cicatricem uel alias causas, tunc meo iudicio adhuc conuenientior esset. phlebotomia basilicae quam saphenae, quae uidetur eua, cuare a superioribus usque ad inguina, conuenientius &imme diatius quam saphena, &licet saphena immediatius euacuet a magno pede ubi fuerit multitudo repletionis, de hac non est curandum, eo quia euacuatio a membris occultis superioribus magia. habet respicere totum quam pedem magnum uero instrumentum complens euacuationem Secundum uniuersalem erit per solutiua medicamina, &dato quòd non sit beue ab auctoribus aperte collectum quòd una medicina simplex euacuet a toto, illud tamen conuenientiu fieri potest per composita medicamina, quorum aliqua respiciunt caput, aliqua pectus, aliqua uentrem, &aliqua partes inferiores. Aut uero dicetur medicina uniuersaliter euacuatiua, quia psa respicit omnem materiam euacuandam, ut choleram, phleg ma, melancholiam aquositates &uentositates educendo.