Latin
Cap. II
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 366-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. Icet omnia instrumenta quatuor quae in precedenti intentione monstrata sunt sufficienter possint diuertere ma teriam, et proprie cum iteratur earum applicatio. Praeter illa tamen aliqua diuertentia huic loco applicari possunt, et sunt numero quatuor, quae mihi ulteriora uidentur. Et primum quidem est materierum diuersiuum a toto Secundum est diuersiuum eorum a partibus pectoris uelut frirationes. Tertium uero est diuersiuum earum per uias sputi. Quartum uero est earum a profundo cerebri ad exte riores partes diuersiuum. taque horum completur per reiterationem Primum uentosarum &applicationem nunc quidem ad pulpas interiores tybiarum, nunc uero coxarum, aliquando uero ad nates, &quandoque ad spatulas. Similiter super collo poni possunt uentosae cum scarificatione, &sine scarificatione secundum consilium sapientis Iterum hoc compleri potest per ligaturas praedictis partibus factas. Tertio uero per fricationes. Quarto per rubificationes. Quinto per cauteria ultimate tamen applicanda. Adhuc etiam hoc primo compleri potest diuertendo à toto per