Latin
367.1 to 367.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 367.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
prouocationem sanguinis menstrui in muliere, &emorrhoidarum in uiro secundum apparentiam necessitatis in hora electa ad quam uocat repletio multa aut imminentis uel praesentis accidentis timor. Diuertentia uero particulariter a pectore materiam educentia sunt fricationes &uentosae partibus spatularum administratae. Amplius uentosae saepe sub mammillis appositae sine scari ficatione uel cum ea. Et adhuc etiam phlobotomia magni rami uenae quae supponitur toraci apparens a fine eius uel pomo granato exclusiue usque ad secundam coniunctionem ossium tho racis, haec enim phlobotomia diuertit a profundo pectoris. Diuertentia a capite &a pectore per modum expuitionis sunt electuaria omnia elnufera idest elnam uel enulam recipientia, ut electuarium dyairis, &fortius illo est dyacalamentum. Et adhuc fortius secundo est dyaprassium &aequales sunt penidiae &confectio caloe marzapam dicta quae a temperamento parum elongatur per qualitates actiuas confectiones sisamine &lohoch sibi proportionalia lohoch de pino lohoch de amigdalis &sibi consimilia. Etiam tyriaca fermentata cum multo melle uel cum ydromelle commixta in aurora in potu data. 3. i. 3. &ex ea cum duplo mellis &aqua decoc. uel sublimationis prassij reos uel aristologiae rotundae &est mihi secretum magnum At uero iterum lonoch de pino, lohoch de squilla lohoch de luf& lohoch diapenidion, omnia haec conuenientia sunt frequenter in ore retenta, a calore enim dissoluta resudant per tracheam arteriam ad pulmonem &materias attrahunt tam a capite quàm pectore Diuertunt autem principalius a capite materias masticationes uelut piretri, mirrae piperis al. radicis gentianae, &masticaio agarici &scordeon, &arthanitae propriae, &est mihi secretum magnum Et ab ambabus partibus istis potenter diuertere possunt laqueus uel seton partibus colli applicatus. Et si uelis magis ab in feriori diuertere quàm superiori positione ipsum in loco ubi col lum coniungitur superiori parti spatularum. Si uero a superiori magis pone ipsum ubi principium colli coniungitur cum sine capitis &est locus quarta primi capitulo duodecimo a principe no ninatus nocrati, unde nuca a capite exit in collum descendens.