Latin
447.1 to 447.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 447.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quando que multiplicatur cum communitate stomachi propter humorem qui est in eo, aut bothor in ore eius, &infra parum, &qua doque accidit propter tremorem in ore stomachi &continua tur illud, &est similior res tremori cordiali, &haec de tremore cordis sufficiant. Recolligenti igitur praedicta apparet manifeste quod talis saltus cordis est accidens. Si enim prius quam fieret apostema nequaquam molestabat uirum hunc, &cum praesentia huius apostematis nunc perseueret, exclusis etiam alijs causis huius sal tus effectiuis per colligantiam uel per essentiam ipsius cordis, oportebit de necessitate talem saltum cordis esse praedicti apostematis accidens, quod erat principaliter declarandum uero in anhelitu quod uirum istum Nocumentum molestat ingenter, licet posset col locari sub capitulo asthmatis, quod est aegritudo pulmonis cum qua patiens non inuenit excusationem ab anhelitu fiequenti, sicut est anhelitus quo laborat praefocatus &festinans, conuenientius tamen haec anhelitus difficultas sub capitulo de constrictione anhelitus collocari debet, eo quia anhelitus hic con uenienter compleri non potest, secundum exigentiam diastolis diafragmatis quod continue comprimitur ab apostemate sto machi sibi colligati, eo quia superior pars stomachi quae subster nitur diafragmati apostemata est. Et apostema eius notabiliter magnum &sufficienter comprimere potest diafragma ipsum tem pore quo dilatari deberet ut constrictum remaneat &compressum ab apostemate talis anhelitus necessario constrictus nomina tur, ut colligendum est decima tertij tractatu primo capitulo de sermone uniuersali malitiae anhelitus. Et clarius sequente ca pitulo illo dum inquit Auic. Constrictio anhelitus est ut non in ueniat aer in quo fit exercitio cum anhelitu meatum in parte sui motus, nisi strictum in quo non penetrat scilicet aer nisi paulatim. Et uide inferius, quia licet assignaret hanc constrictionem anhelitus fieri posse ex apostemate inferiorum membrorum, de stomacho etiam non fuit oblitus. Quia autem haec anhelitus constrictio sit accidens huius apo stematis deducitur. Primo ante istud apostema non erat nocumentum anhelitus, aut ualde paruum quandoque erat. Secundo, quia tale nocumentum anhelitus intenditur &remittitur secundum intensionem &remissionem talis apostematis &accidentium eius. Et tertio etiam, quia propter pondus apostematis consequens grauitatem materierum apostemantium percipitur anhelitus con strictio, ac si diafragma descenderet ad inferius.