Latin
447.5 to 447.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 447.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et quarto iterum hoc ostendit, quoniam ex perseuerantia tussis magnifice intenditur dolor in loco apostemoso, ex cuius intensione iterum magnifice nocetur anhelitus, quare ex his omnibus satis apparere potest tale nocumentum anhelitus esti huius apostematis accidens tertij accidentis suprascripti scilicet Videre autem tussis fortis causam non est difficile, eo quia diafragma ipsum a tali apostemate compraessum notabiliter dolet, aut propter solutionem continuitatis quae est distensio fortis in ipso facta a comprimente materia, aut propter malam complexionem sequentem ad illud. Ex quorum amborum nocumento sequitur tussis a uirtute facta propter fugam ne cumenti praedicti. Est enim tussis ex motibus quibus natura expellit nocumentum a membro aliquo, &hoc membrum in ussi est pulmo, &membra quae ei concomitantur &continuan tur, ut patet undecima tertij tractatu tertio in exordio. Quia uero haec tussis ponenda sit accidens talis apostematis declarari potest ex rationibus parum ante tactis, quibus ostensum est constrictionem anhelitus esse huius apostematis accidens quae uirum istum molestat inseparabilis &contiFebris tinua est humoralis. Neque enim aliquibus ratio nibus ostendi potest ipsam essę effimeram, aut ethicam si diligen ter examinentur collectiones signorum per quae cognoscuntu effimera ðica. Relinquituir igitur quod talis seb. est humo ralis, &non paroxismat singulo die, neque per tertium neque per quartum. erit igitur inseparabilis. Neque etiam aliquo euidenti singulo uel signis deduci potest ipsam esse aliquando sanguineam. Neque enim est equaliter stans, neque declinans, nec continue uniformiter augmentatur, igitur non est sanguinea, a sufficienti dimissione. Adhuc etiam talis se. non est latica, nec continue facta putredine flegmatis aquosi mucillaginosi nec uitrei. Nec huius se. materia est flegma acetosum acre uel salsum uel insipidum in uenis putrens. igitur non erit aliqua de flegmaticis continuis, a sufficienti diuisione. Adhuc etiam febris non est continua de melancholia natura