Latin
449.6 to 449.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 449.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
dummodo non sint antiqui magnorum corporum &carnium uiscosarum. De laudabilibus itaque sunt uarioli rumbi menulae marsiones torrentinae oradae sturiones temali carpiones lucij capedani &similes. Cancris autem raro utatur Ciborum uero lacticiniorum usus, &proprie si lac coctum fuerit conuenit ei, &caseus reces &mollis pauci salis, antiquus L uero &salitus omnino dimittatur De leguminibus &granis uti potest cibis de hordeo pannice ciceribus albis &rubeis artificiatis. Rizo etiam cum amigdalis praeparato uti potest, conuenienter enim nutrit &exiccat, quia calidum est &siccum in secundo gradu. duodecimoprimo conti nentis, capitulo. 126. cuius tamen siccitas corrigitur conuenienter cum succo amigdal. Etiam alia stipticitas quae in eo est, ut apparet octauo de simplici medicina, capitulo proprio, refrangetur &corrigetur ab amigdalis. ut dictum est De oleribus uero conuenientia sunt ei sicut bleta spinachi portulaca borago brodium caulium, &similes plantae conuenienter lenitiuae &aperitiuae &mundificatiuae De minutis uero &aromaticis plantis conueniunt ei sicut saluia quae ponitur calida &sicca in primo ut Gal. in libello dinamidiorum idest de uirtutibus plantarum. capitulo de his qua calefaciunt in primo gradu. licet non multum apertae de siccita te exprimat Gal. Conueniunt etiam saeniculus petrofil. men tha &similia. moderato tamen usu in cibis accepta propter eorum caliditatem &siccitatem