Latin
450.1 to 450.5
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 450.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
CAXXIA. Fructus uero &proprie horarij omnes frigidi &humidi uer tosabiles &multae stipticitatis dimittendi sunt ut cerasa poma pira dactili castaneae mespila &granata acria &citonia, potest autem uri amigdalis recentibus ficubus auellanis granatis dulcibus passulis, &peponibus bene maturis. Haec enim omnia sua leui caliditate &humiditate conuenientibus bonum exhibent nutrimentum. Inter fructus potest: etiam uti fisticis amigda lis siccis. Nequaquam autem tangat pineas. grana enim pinea rum nocent stomacho. decimatertia tertij. capitulo de iuuantibus &nocentibus stomacho. De radicibus autem dimittat omnes quae uentosae sunt excel lenter &calidae &acuitate participant. ut allium porrum caepe bulbi. napi autem in suis temporibus conueniunt ei in cibis cor ditis. Rapae autem dimittendae sunt, eo quia superfluam habent humiditatem &difficilis digestionis existunt. Democritus nanque, tertio practicae, dannauit eas tanquam corpori nociuas &inflammationis stomachi excitatiuas, licet Diocres &Diony sius oppositum sentiant. ut scripsit Diosco. in proprio capitulo. Carotae autem placent mihi, eo quia calidae sunt &aperitiuae me diocriter &praecipitant a stomacho phlegma De conditis uti potestis oliuis corticibus aranciorum rapis &napis moderato usu. De alijs autem quae sumuntur ex partibus animalium. laudandum est ei mel moderato usu, immo eius ydromel &confortat stomachum &facit appetere cibum, ut se cundo. can. capitulo de melle. Laudantur etiam ei oua praeterquam frixa. Et butirum recent uel leuiter salitum, zuccharum autem tabarzet &secundae coctionis placet mihi Oleum etiam recens oliuarum dulcium &similia laudantur. De saporibus autem euitet acetum saltem simplex &acutum. Euitet etiam succum granatorum, &proprie acrium, muzorum &dulcium succus omnino conueniens est ei. Succus autem cito niorum &aranciorum &limonum bonus est ei moderato usu. autem ipsius eligat uinum substantia tenue coDe potu lore album uel citrinum auctum a Gal. nomina tum in libello de uinis sapore dulce, non multum excellenter, odore suaue &uinositate remissum aut mediocre, quod si tala fuerit simplex accipiatur, aut si fuerit potentius frangatur cum qua bene decocta Si autem instarent signa &accidentia caliditatis intensae, uti potest ydromelle facto ex. XX. partibus aquae et una mellis deco ctae usque ad consumptionem quartae partis. Aquam uero frigidam fugiat tanquam ignem &reliquos pe tus infrigidantes &incrudantes materias. Sufficiat hic de cibis &potibus sermo succinctus.