Latin
498.6 to 498.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 498.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Nonnul lae uero hemorrhoides ulcerosae, neutra tamen adhuc in fistuli conuersa est, ut uidenti, tangenti, &bene intelligenti aperte patere potest. ex hemorrhoidibus istis tanquam Qualiter autem onmarijs causis saluari posnint omnia accidentia in principio numerata rationabiliter contem plando uideri potest Cum enim in uiro isto sint hemorrhoides surdae non apertae quia nihil aut parum ualde &raro sanguinem emittentes &continuo sunt tumentes, quarum tumor etiam frequente notabiliter magnificatur, quod arguit multitudinem materiei, &non quia euacuatur materia illa necesse est ipsam multiplica tam redundare per chilim uenam ascendentem ad hepar. &ibidem tali materia multiplicata necesse est extingui calorem hepatis. quare generatur in eo aquosus sanguis. hoc argumente utitur commentator. vi. apho. commento. xij. Si enim sanguis na turalis fit acalore naturali eo extincto necesse est sanguinem ge nerari supple non naturalem in quanto &in quali, sed aquosum &paucum, sed idem calor hepatis necessario extinguitur uel susfocatur a materia ibidem multiplicata. quare &c. Ex hoc fundamento cum praemissis facile concludi potest iu uamentum quod corpori affertur ex apertione uenarum hemo rhoidarum non immoderate fluentium, sed mediocriter. Consueuerunt enim ab auctoribus numerari &nominari. xvij. species aegritudinum, a quibus corpus humanum securatur per cus sum hemorrhoidalem, sicut ipsae eaedem aegritudines earum plu rimae aut aliquae per hemorrhoidarum restrictionem generari CLA V &multiplicari solent. quare. duodecima tertij. secundo cap. E, sanguine currente ex ano est securitas ab aegritudinibus istis sc licet estiomeno, mania, &melancolia, &epilepsia multiplicata &herisipilla, &alijs quae sunt sicut millium, &cancro, &excoriatione, &scabie, &galabie idest tinea, &lepra, &pleoresi, &peripneumonia, et frenesi, et infrascriptarum.