Latin
499.1 to 499.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 499.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et quando retini tur sanguis ex eis consuetus timetur aliqua harum aegritudinum, et timetur etiam idropisis ex apostemate malo et corruptione complexionis hopatis et phtisis et dolore pulmonis etc lege ibi. Itaque in summa ex omnibus superioribus colligendo senten tiam, uidetur omnino asserendum esse quod regimen sanitatis re cuperatiuum in hoc uiro nobili pendet ex apertione hemorrhoi darum per quam euacuatur sanguis melancolicus et corruptus per commixtionem flegmatis qui congregatur in ipso per uiam indigestionis prouenientis a suffocatione innati caloris. Iterum etiam regimen eius pendet ex consumptione quarun dam hemorrhoidarum quae dolorosae sunt, et propter earum magnitudinem constipationem continuam et ualidam in eo ef ficiunt, adeo quod nunquam uenter eius fluxibilitatem habet na turaliter, nisi cum medicius interius uel exterius applicatis pro uncetur uentris fluxibilitas prius in ordinando regimen eius poPropter quod nentur ingenia aperiendi hemorrhoi des in uno capitulo compraehensa. In secundo uero capitulo ponentur modi et instrumenta con sumentia et exiccantia hemorrhoides tumescentes In tertio capitulo ponentur instrumenta sedandi dolorem he morrhoidalem. In quarto uero capitulo ponentur modi et instrumenta leniendi uentrem Quintum uero et ultimum capitulum subiungetur in quo regimen huius uiri per administrationem sex rerum non naturasium succincte narrabitur. et sic apparet quod tractatulus iste in sex terminabitur capitulis De ingenijs aperiendi hemorrhoidas. Cap. II. itaque praesentis capituli aperienda VRo materia praemittendum. primo quod si fue rint hemorrhoides fluentes mediocriter sine dolore saltem notabili &absque pruritu et apostemate magnis, non debet medicus earum curam intromittere, immo ipsas naturae taliter ope ranti dimittere. quare. decimasexta. tertij, capitulo. iii. Si non fue rit dolor neque apostema neque inflatio, non erit plurima tunc necessitas curationis earum. nam curatio earum quandoque perducit ad fistulas et ad ragadias, et uocatur dispositio talis disruptio uenarum ani.