Latin
522.1 to 522.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 522.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et in summa aliqualiter exercitari mediocriter, melius est ei quam ociosam uitam igere, &c Similiter etiam in accidentibus animae euitet illa quae uelocem &fortem motum in humoribus &spiritibus efficere possunt, animae etiam accidentia, tristitiam, suffocatiua spiri tuum inducentia euitanda sunt. Neque enim circa continuam meditationem circa suam dispositionem tristanter agere debet adeo ut accidentia animae motum in materiebus periodicum efficere possint. Etiam conueniens est ei mensura ciborum diminuta se regere magis quam augmentando cibaria, multorum enim ciborum assumptio repletionem istam augmentaret ingenter. talis enim aegritudo ex repletione totius &principaliter renum facta est, sed omnes aegritudines de repletione sanat euacuatio quae fit per abstinentiam, secunda apho. &textu &commento xxij. Men sura igitur cibationis eius sit talis, ut ex assumpto cibo nequaquam grauetur stomachus ipsius, ita ut neque fastidium, abho minationem, nauseam, &subuersionem incurrat, &tanto mi gis ut non perducat ipsum ad uomitum. Et talis etiam sit potui mensura, ut fluctuationem in stomacho eius &rugitum non essi ciat nec in ipso natet, &sunt sermones Auic. tertia primi, de regimine per cibum &potum De somno autem &uigilia eius dicendum quod cum aegritudo eius sit de repletione quae indiget uictoria ipsius uirtutis ad eam propter digestionem efficiendam conueniens ei est parum per a temperata dormitione recedere magis per augmentum dormiendi quam uigilandi. licet enim per uigiliam acquireretur iuua mentum exiccationis, magis tamen esset nocumentum earum impediendo conuenientem digestionem earum quam per uiam consumptionis a uigilia factae. In figura tamen dormitionis eius ita se habeat quod omnino fugiat dormitionem super spina &dorso, quoniam resupine dormire nocet omnino, &max ime taliter aegrotantibus, eo quia superfluitates ad posteriora declinare facit, ut secunda primi cap. de his quae proueniunt ex somno &uigilia Amplius dormiat capite eleuato prius super dextro latere primum somnum complendo, deinde super sinistro latere se uol uendo, &sollicitet caput eius &extremas partes dormiendo conuenienter habere coopertas uero ampliori consideratione indiget, oportet In cibis enim ipsum esse sollicitum circa ipsius regimen Primum quidem euitare debet cibaria omnia difficilis digestionis, sicut antiquum panem aximum &grossum.