Latin
522.5 to 522.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 522.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et carnes animalium antiquorum, &olera &plantas grossum humorem generantes, &bletam, caules, tubera, &similia Secundo effugiat cibaria omnia multam uiscositatem haben tia, ut sunt pisces, anguillae, tinchae, cefali, &similia, &pastiles ci bi &cutes &neruosae animalium partes Tertio effugiat cibaria oppilantia, uelut sunt casens proprie antiquus, &pastiles cibi Quarto euitet cibaria multum calida &acuta, uelut sunt salitae carnes, caepe, allium, porrum, raphanus, &similia. Quinto effugiant continuum diureticorum usum, sicut sunt se. petroselini, apii, &similium Sit igitur panis eius ex pura simula factus aetatem habens duo rum uel trium dierum ad plus, parum plus recipiens salis &fermenti quam communis panis, &sit per coctionem non induratus neque torrefactus. Carnes uero laudabiles ei sunt, ut pullorum, auatularum, &quandoque columborum iuuenum, fasianorum, perdicum, &similium uolantium praeterquam in aquis degentium. Et de siluestribus quadrupedibus &domesticis eligat carnes capretti suis temporibus uituli lactentis, &annualis agni, &iuuenis castrati, &gazellinae quae proprietatem habent in hoc, &carnes ericiorum quae mirabiliter laudantur in hoc casu, &cuniculi &lepores, &filuestres omnes porci placent mihi De ferculis eligantur ptisana hordei, &sar &panicum, &CLXIXX. brodium caulium, bletae, spinachia, olus hiamenum, cucur. eucu meres, melones, batheca, olus benedictum, &crisomila, &foeniculum recens, &bethonica quae singulariter operatur in hoc.