Latin
551.1 to 551.5
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 551.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
De exercitio autem eius euitet omnes laboriosos motus, &proprie equitandi equos fortes &incommodi incessus, &proprie post cibum &frequentem ascensum montium &scalarum Temperatum uero exercitium peditandi aut gradarium equum equitandi omnino sibi conueniens est. Et in summa aliqualiter exercitari mediocriter, melius est ei quam ociosam uitam agere, &c. Similiter etiam in accidentibus animae euitet illa quae uelotem &fortem motum in humoribus &spiritibus efficere possunt, animae etiam accidentia, tristitiam, suffocatiua spirituum inducentia euitanda sunt. Neque enim circa continuam meditationem circa suam dispositionem tristanter agere deber ideo ut accidentia animae motum in materiebus periodicum efficere possint. Etiam conueniens est ei mensura ciborum diminuta se regere magis quam augmentando cibaria, multorum enim ciborum assumptio repletionem istam augmentaret ingenter. talis enim egritudo ex repletione totius &principaliter renum facta est, sed omnes aegritudines de repletione sanat euacuatio quae fit per abstinentiam, secunda apho. &textu &commento xxij. Mensura igitur cibationis eius sit talis, ut ex assumpto cibo nequaquam grauetur stomachus ipsius, ita ut neque fastidium, abhominationem, nauseam, &subuersionem incurrat, &tanto ma gis ut non perducat ipsum ad uomitum. Et talis etiam sit potus mensura, ut fluctuationem in stomacho eius &rugitum non essi ciat nec in ipso natet, &sunt sermones Auic. tertia primi, de regimine per cibum &potum. De somno autem &uigilia eius dicendum quod cum aegritudo eius sit de repletione quae indiget uictoria ipsius uirtutis ad eam propter digestionem efficiendam conueniens ei est parum per a temperata dormitione recedere magis per augmentum dormiendi quam uigilandi. licet enim per uigiliam acquireretur iuuamentum exiccationis, magis tamen esset nocumentum earum impediendo conuenientem digestionem earum quam per uiam consumptionis a uigilia factae. In figura tamen dormitionis eius ita se habeat quod omnino fugiat dormitionem super spina &dorso, quoniam resupine dormire nocet omnino, &maxime taliter aegrotantibus, eo quia superfluitates ad posteriora declinare facit, ut secunda primi cap. de his quae proueniunt ex somno &uigilia. Amplius dormiat capite eleuato prius super dextro latere primum somnum complendo, deinde super sinistro latere se uol uendo, &sollicitet caput eius &extremas partes dormiendo conuenienter habere coopertas. uero ampliori consideratione indiget, oportet In cibis enim ipsum esse sollicitum circa ipsius regimenPrimum quidem euitare debet cibaria omnia difficilis digestionis sicut antiquum panem aximum &grossum.