Latin
551.6 to 551.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 551.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et carnes animalium antiquorum, &olera &plantas grossum humorem generantes, &bletam, caules, tubera, &similia Secundo effugiat cibaria omnia multam uiscositatem habentia, ut sunt pisces, anguillae, tinchae, cefali, &similia, &pastiles ci bi &cutes &neruosae animalium partes Tertio effugiat cibaria oppilantia, uelut sunt caseus proprie antiquus, &pastiles cibi. Quarto euitet cibaria multum calida &acuta, uelut sunt salitae carnes, caepe, allium, porrum, raphanus, &similia Quinto effugiant continuum diureticorum usum, sicut sunt se. petroselini, apii, &similium. Sit igitur panis eius ex pura simula factus aetatem habens duo rum uel trium dierum ad plus, parum plus recipiens salis &fermenti quam communis panis, &sit per coctionem non induratus neque torrefactus. Carnes uero laudabiles ei sunt, ut pullorum, anatularum, &quandoque columborum iuuenum, fasianorum, perdicum, &similium uolantium praeterquam in aquis degentium. Et de siluestribus quadrupedibus &domesticis eligat carnes capretti suis temporibus uituli lactentis, &annualis igni, &iuuenis castrati, &gazellinae quae proprietatem habent in hoc, &carnes ericiorum quae mirabiliter laudantur in hoc casu, &cuniculi &lepores, &siluestres omnes porci placent mihi. De ferculis eligantur ptisana hordei, &sar &panicum, &CLIXX. brodium caulium, bletae, spinachia, olus hiamenum, cucur. eucu neres, melones, batheca, olus benedictum, &crisomila, &foeniculum recens, &bethonica quae singulariter operatur in hoc.