Latin
552.1 to 552.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 552.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
&saluia, &similes plantae, ut polium montanum, &maxime scolopendria &cressones, &proprie salsedinem aliquâ haben es. &uniuersaliter omnes plantae quarum caliditas non transcendit secundum gradum, &apertionem habent usque ad illum eligendae sunt in usu suae cibationis. De fructibus uero conueniunt ei, cerasa omnium specierum tam dulcedine quam ponticitate participantia. &proprie medullae eorum singularem habent proprietatem mundificandi re nes ad frangendum lapidem. Et etiam eidem sunt utiles auella nae, amigdalae recentes, &ficus recentes bene pepansae, uuae ue ro non placent propter reuerentiam, Aui. qui secundo canone in fine capituli de uua, dixit quod omnis uua nocet uesicae. passulae tamen eidem laudantur. ut ibidem scribitur. Vti etiam po test pomis non multam dulcedinem habentibus. &similiter per icis bene maturis. pira dimittantur nisi fuerint bene idest ualde dulcia. &excludatur ab eis interior pars lapidosa substantia participans. De his uero fructibus qui in secunda mensa solent concedi laudantur grana pini, &grana phisticorum. eis enim inest uirtus qua diminuitur lapis qui est in renibus. xviii. tertii. capitulo de cura lapidis renum. possunt etiam ibi quandoque concedi nuces propter apertionem earum quam habent. Casta neae uero &nespila &sorbae dimittantur. De partibus autem animalium &quae sumuntur ab eis sunt omnia genera lactis conuenientia &proprie ouini. Lacti enim ouino non est medicina compar in debilitate renum. xviij. tertij. sexto capitulo. Laudatur etiam sibi lac caprinum post praedi ctum, &serum lactis, &recocta iterum bona sunt. Colostra vero omnino dimittatur nisi fuerit ex duabus speciebus praedictis confecta. Butyrum autem dimittatur aut saltem rarissimo usu accipiatur. sed melius est oleum de oliuis bene maturis. Ca sei uero usus omnino dimittatur, quia lapidem in renibus gene rat materialiter, &est causa oppilationis uiarum, &inuiscatio nis materierum. Si autem indicando a consuetudine posset ali quando eidem concedi caseus, eligatur ille qui est aetatis unius anni, odore satis suauis, non omnino salsedine priuatus, nullam corruptionem putredinalem in substantia eius habens, &sit sub stantia frangibilis, ita ut cum inciditur excluditur ab eo uiscositas. omnino autem usus eius ante cibum abhorreri debet.