Latin
557.1 to 557.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 557.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
CLNAVI. machi, qui magis in dextra parte situatur, colon uero maror pars situatur in finistra, ut iam dictum est. Ex hoc iterum apparet quod dolor colicus scilicet superioris partis eius alleuia tur scilicet in uacuitate stomachi, sicut ipse idem intenditur in repletione eius Contra tamen conclusionem secundam uidetur apparens argumentum instare, eo quia dum deponitur eibus stomacho reci pitur in inferiori parte &in ilion, sed ilion pars notabilis super appodiatur colon, ergo cibus in ilion receptus grauabit colon ergo tunc intendetur dolor in colonicuius contradictorium supra tactum est Huic motiuo respondendum est concedendo maiorem scilicet quod cibus a stomacho descendens recipitur in inferiori par te, &concedendum est iterum quod talis cibus recipitur in ilion. Et ad maiorem cum dicitur quod ilion superappodiatur colon, dicitur quod illud uerum est de quadam parte ilion inferiori. Et dicitur ulterius quod cum cibus iam a stomacho depo situs est recipitur in parte ilion dextra quae maioris est extensio nis. Faecalis ergo cibi pars recipitur in illa &talis est quae elongatur notabiliter a colon, ergo tunc minus comprimendo ipsum apparet dolor leuis, &tenet consequentia, eo quia agens a passo elongatum non agit, aut saltem parum agit in ipsum quoniam omnis actio fit per contactum agentis ad passum, pri mo de generatione. Et ex hloc fundamento ualde facile probari potest tertia iam praemissa conclusio, quia cum cibus post descensum ipsius a stomacho recipiatur in ilion, &renes substernantur ilion, igitur superfluitas cibalis comprimit eos, sed ex compressione augmentatur dolor in eis, ergo renalis dolor intenditur tempore uacuitatis stomachi a cibo. sit ex conclusione correlarie concludi potest, quare uomitus multum confert in doloribus renum &maxime post cibum factus. Ideo quia per uomitum educitur materia quae in intestimo ilion posita grauabat renes.