Latin
557.5 to 557.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 557.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Ex agitatione enim per motum uomitus facta materiae frequenter euacuantur per inferius, &iterum diuertuntur de inserius ad superius. ergo tunc remanet al leuiatum ilion a materiebus in ipso contentis, unde non potest dolorem grauitando in renibus intendere. Et aduerte quod istae conclusiones superius probatae ueritatem continent solum de dolore sequente compressionem a corpulentia cibi in fundo stomachi existentis factum. Variae autem aliae conclusiones ad hunc locum adduci possunt de intensione doloris colici tempore cibationis &alleuiatione renalis doloris in hoc tempore si proueniret dolor propter qualitater primas &secundas. Quis enim dubitaret quod si tempore colici doloris prouenientis a mala complexione colon frigida &humida aut frigida &sicca materiali uel immateriali acciperetur potus aliquis non multae quantitatis actu &potentia calidus &humidus aut calidus &siccus, quod conferre posset in colico dolore sedando uel minorando ipsum per uiam corruptionis malae complexionis illius doloris factiuae, &sic de aliis conclusionibus circa quas arduae difficultates hincinde ab auctoribus &doctoribus moueri possent, &tu considera. Septimum uero signum significans in renibus prouenire dolo rem a lapillis est fixio doloris in posteriori parte spinae ac si esset clauus ibi infixus, et proprie quando hunc dolorem praecessit mictus harenarum multus Octauum uero signum est quod dolorem renalem praecedit grauatiuus dolor in norso &difficultas urinandi Nonum uero signum a posteriori sumptum est quod renalis dolor alleuiatur aut eius euentus prohibetur ex applicatione me dicinarum aperitiuarum frangentium &educentium harenas &lapillos, hoc autem non uerificatur in dolore renum proueniente ab apostemate uentositate grossa, solutione continuitatis &similibus Decimum uero &ultimum signum licet iam praetactum fuerit, est quoniam dolorem renalem a calculo prouenientem uel harena concomitatur uehementia appetitus urinandi, et aj paret aegro ut in quacunque mictura magnam quantitatem aquo sitatis emittere debeat, licet de ea parum emi ttat &cum magno dolore in capite uirgae percepto &guttatim emittitur urina ab eo, sicut a patiente stranguriam Haec itaque sunt signa quibus considerator comprehendere poterit dolorem in renibus prouenire ab harenis uel a renibus.