Latin
583.5 to 583.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 583.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Et secundum communem docto, rum sententiam nominatur guttatim emissio, &forte quod talis emissio non est a uirtute facta, sed solum ab ipsa aqua fluxib litate &grauitate suis elementaliter descendente. Secundum signum est ardor uel tristis sensatio punctionis us mordicationis percepta in collo uesicae, &fortior in capite pud bundi, ut supra secundo cap. huius operis declaratum est, qua prouenit aut a sanie aut ab aquositate, uel altera materiali causa humorali, uel propter dissensionem in locis ulceratis factam, Tertium signum est emissio sanguinis &puris simul cum uri na &sanguinis quidem in tempore in quo fit eruptio in ipsa, aut ulcerum ampliatio uel distractio partium eius, puris uero exir tus est, quando ulcera stant &in eis multiplicatur sanies Quartum signum est foetor in urina existens, eo quia sanies a calore putredinali genita est, foetor enim est signum putrefactionis, primo pronosticorum commento ultimo. licet hoc si H gnum non sic necessariae ueritatis, potest tamen in urina multa pauca reperiri sanies, quae non esset sufficiens multam urinam reddere foetidam. Secundo iterum potest sanies in aquositate inuenta esse remis sae putredinis, quae non sufficeret soetorem multum in urina re presentare, ut in principio uniuersali ulcerum. quare &c. Et tertio iterum contingere posset quod atomaticitas in aquositate impressa esset ab aliquo agente, ut aniso, foeniculo &si milibus. Sicut enim inueniuntur pluta urinam foetere facientis ut sparagus &semen lini. Ita non inconuenit inueniri quaedani quae ipsam reddant aromaticam. Et quarto iterum quia potuisset contingere per siringam iniectum fuisse uesicae medicamen aliquod, quod sua aromaticitate saniei foetorem occultaret, &reliqua talium. Quintum signum est fortis commixtio saniei cum aquositate in principio mictus, &manifesta saniei ab aquositate separatio dum urina quieuerit &infrigidata fuerit. Sextum signum est grauitas &dolor in lateralibus partibus uersus anchas fixus. Et causa illius est propter nocumentum ab Eulceribus communicatum suspensorijs quibus uesica sustentatur ad latera. Septimum signum est dolor etiam partibus pectoris communicatus &uerificatur ex situ uesicae &colligantia illius.