Latin
584.1 to 584.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 584.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Haec qui dem omnia signa fere etiam apparere possent, licet remisse mu tum, quando ulcera contingunt esse inporis uritidibus, nisi quia differunt in hoc, quia dolor in istis apparet posterius per spinam lateraliter distensus secundum incessum, &situm uritide rum super spina. uesicae ut plenius cognoscantur dis At uero ulcera ferunt ab ulceribus renum in multis &conueniunt in quibusdam. Conueniunt itaque omnium horum membrorum ulcera in hoc quod utraque concomitatur mictus sanguinis &puris. Secundo conueniunt in hoc quod utraque concomitatur dolor gra uatiuus &mordicatiuus. Tertio conueniunt in causis dolorum effectiuis quae possent esse utrisque Differunt autem etiam in multis. Et primo quidem ex parte mictus, nam ulcera tenum concomitatur facilitas urinae ut in pluribus eo quod renum officium non est ad urinam expellendum, sed solum ad perficiendum, dixi autem ut in pluribus. quoniam frequenter propter lapillum claudentem uias colatorij panniculi renum per quas aquositas per uritides descendit ad nesicam, non est facilitas cum ipsa in uesicam recipi non possit Vlcera uero uesicae necessario concomitatur difficultas urinae aut impotentia emittendi propter impedimentum clausionis uel impotentiam applicationis colli uesicae ad ipsam expellendam aut difficultas detinendi ipsam, quando propter ulcera collum uesicae mollificatur, ita ut eam detinere non possit, aut difficultas expellendi ipsam urinam, per quam ipsa guttatim expel ditur, ut supra deductum est quando uscera uesicae necessario concomitatur difficultas haec uel illa. Secundo iterum differunt renum ulcera ab ulceribus uesicae ex parte alicuius, quod cum urina emittitur scilicet ex parte cor ticum; cortices qui emittuntur ab ulceribus renum sunt rubei, eo quia color eorum radicalis talis est, &substantia adhuc sunt magni, quia a magno corpore &denso educuntur. Et tertio iterum sunt substantiae cariosae similes in colore &io substamia.