Latin
584.5 to 584.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 584.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Cortices uero qui emittuntur a solutione continuitatis uesicae sunt uelut surfureae resolutiones si scabiosa fuerit aut uelut cortices maiores et grossiores praedictis scilicet fur furibus, sunt uero tenuiores quam cortices a renibus expulsi, et literum colore sunt albi. Cortites uero qui emittuntur ab ulceribus intermediarum uiarum . s. uritidorum sunt minores resolu tionibus furfureis, et iterum magis tennes illis. Et per hoc differunt a corticibus a uesica expulsis, per quae etiam differunt ab ihis quia renibus expelluntur. Et etiam quia hi albi sunt. illi uero rubei et conueniunt omnes hi cortites ab his membris educti in hoc, quia non. unquam expelluntur nisi cum urina fimul. Ideo iterum ulcera horum membrorum inuicem differunt ex parte alterius contenti in urina inuenti et est sanguis. Sanguis enim qui a renibus educitur ad claram rubedinem inclinatus est magis. Ille uero qui exit a nesica subalbedini uicinior est, amplius multus a renibus egreditur magis quam a uesica, si pares fuerint causae eductionis ipsius, ab eruptione enim apostematis in renibus plus sanguinis educitur quam ab eadem in uri tidibus et uesica, et ita de alijs causis dicendum est, ut de apertione orificiorum, uenarum, et fissuris in substantia horum men brorum accidentibus. Adhuc etiam sanguis iste qui a renibu reducitur et cum urina expellitur fortiori commixtione cum eo commixtus est quam ille qui ab uritidibus et uesica expellitur, humidum . n. fluxibile rerreo commixtum si debet spacium longum describere descensu suo fortiori commixtione cum eo commi sscetur quam si paruum spacium confluendo describat. Sed exitus urinae uiarum . s. canalis uirgae distantia maior est a renibu quam colli uesicae ad extremam partem uirgae. Igitur sanguis a renibus descendens maiori commixtione cum urina commiscetur, quam a uesica descendens. Et ex hoc apparet quantum oportet medi cum esse speculatorem. Mixtio . n. sanguinis qui descendit ab urit. dibus media est inter fortem mixtionem quae fit a renibus et debilem quae fit a uesica.