Latin
611.1 to 611.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 611.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
aegritudinibus a sua causa pen ieig Icet in dentibus in fieri &in conseruari conferat &necessaria sit medico speculanti &curanti aegritudines inuentio cau satum siue primitiue sint uel fuerint antecedentes. In confirmatis tamen aegritudinibus uel terminatis ad statum suum nor est magna cura considerationis uel inuentionis causarum uidetur enim includere contradictionem aegritudinem a sua causa fieri &conseruari, &iam facta esse. Sed aegrtudines quae terminauerunt ad statum, &maxime ad medium eius nullam habent causam productiuam, ergo non starent. Igitur in aegritudine huius uiri inferius declaranda non ui detur mihi necessarium esse inuestigare, an fuerit a ueneno uel a medicina uenenosa producta. Si cum sequela aegritudinum. ad uenena medico conferret ad cognitionem aegritudinis &curationem eius hoc uideretur contingere propter alterum trium effectuum aut aliorum reducibilium ad istos, quorum primus est quia uenenosa medicina uel uenenum in corpus relinquit uestigium qualitatum, quandoque primarum &secundarum scilicet aut caliditatem aut frigiditatem humiditatem uel siccitatem sim plices uel compositas aut sequentia ad istas, ut apertionem im moderatam constipationem oppilationes excoriationes ulcera punctiones, &similia Secundus uero effectus est, ut a ueneno uel a medicina uenenosa remansisset in corpus impressio qualitatum occultarum, per quas uenena dicta proprie interimunt substantiam nostram nunc calefaciendo nunc infrigidando, aut aliter manifeste qualificando corpus, sed solum uenenositas spiritui &cordi haec facit contrariando. Aut uero &tertio quia medicine ueneno se simul occulta qualitate &manifesta alterando corrumpunt humanum corpus ut fungi &tubera mala scorpio &iusquiamus in frigidando occidunt. Napellus uero &mezereon magnum &arsenicum calefaciendo exiccando. Lapis uero adamas fluxum excoriatiuum inducendo, &sic de aliis. Cantarides uero urinales uias ulcerando. Mirabile autem uidetur quod a tempore tante prolixitatis usque nunc remansisset impressio per qualitates primas aut secundas dependens a medicina uenenosa per qua litates hoc efficientes, quoniam medicina illa uenenosa si fuisset praeassumpta non potuisset in humano corpore conseruari quin passa a caliditate ipsius corporis corrupta fuisset, ergo qualitates eius quae sunt accidenria non potuissent conseruari in corpo re sine subiecto, quoniam accidentis, esse est in esse subiecto, sed subiectum est corruptum, igitur qualitas uel qualitates quae erant eius accidentia corrupte sunt.