Latin
611.5 to 611.6
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 611.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Forte contra hanc positionem diceret aduersarius quod medicine uenenose produxerunt caliditatem aut frigiditatem, uel excoriationem, quae postea in membris impraesse remanserunt con seruate usque ad haec tempora quare uidetur quod cognitio causarum quae produxerunt effectus omnino necessaria est ad cognitionem &scientiam &curationem aegritudinum talium. Amplius in hoc uiro conceditur esse fortis excoriatio ut ulcus in collo uesicae intrinsecus &talia prouenire possunt ex potu cantaridarum salis ar. ergo necessarium est cognoscere talia. Ad primum motiuum dicitur negando illam consequentiam. Manitesta enim qualitas calida uel frigida ulcus uel excoriatio sunt effectus in membris inuenti qui licet prouenerin: a medicina uenenosa non prouenerunt ab ipsa inquantum uenenosa sed in quantum calida uel frigida, qui etiam effectus, cum iam sint facti uel totaliter in esse producti non uidentur habere causam conseruatiuam scilicet quae fuerit eorum productiua. Ad formam iigtur argumenti distinguendum de maiori, ut dictum est. quicessitatem resolutionis &digestionis materierum. Tertio ite est. quia secundae medicinae ut calidae produxerunt effectum &rum dormiente homine quieta remanent membra &materiae.