Latin
CONSILIVM CXCIX
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 637
Unproofread scanNot analysed yet
v Octaua regula est, ut si per haec ingenia uidetur apostema di minui, &conualescere cum praedictis intendatur reiterando fre quentatas cum praedictis pilulis euacuationes, uentosationes cru ris sine scarificatione &inunctione praedicta. Nona regula est, ut si per praedicta non uideatur apostema detumescere, superponatur hoc emplastrum mihi saepe expertum in resoluendo superfluitates, ex profundo musculorum &aliarum partium, &conuenienter consumit humiditates. Re apidis marchasitLuitciOLuisidiniii. resina pini ele Gi. i. Smdpulverretur omnia. S dissolutis issoluendis fiat emplastrum ex quo calido bis in die natural omplastretur locus. Sautem per haec praedicta non cutatur, non laudo medicinarum causticarum applicationem, ne propter sui acuitatem materiam fluere faciant, &fluxum ad locum aliunde prouenire, aut &tertio, quia non euacuantur a gradu uenenositatis, qua in hoc easu dubito Si autem fuerit circa talem eminentiam omnino auferrę cor silium opportunum est, ut administretur cauterium actuale, cu ius figura scribetur inserius. Et cura in administratione ipsius est, ut in hoc nobili uentris praemissa mundificatione, &in hora diei ab ortu solis usque ad tertias, fiant defendentia materie rum fluxum circa locum, ita quod cooperiatur pannis infusis in aqua ros. &uino granatorum cum terra sigillata, bolo ar. &aca tia commixtis. Operator autem cauterium candere faciat, usque ad rubificationem circumcirca quod locum apostemosum sine aliqua profundatione, usque ad totalem eminentiae abscisionem canterizando procedat, ioci autem tumorem ex sermonibus anothomiae cognoscere poterit, ex multitudine uenarum, arteriarum, neruorum extremitatibus, lacertorum &panniculorum: quae omnia attente consideret, &cum praesentia illustrium ph sicorum talem operationem fieri consulo. Omnino enim praetermittere talem operationem securius esse diiudico. Si aut tale cauterium fieret superponatur combusto loco hoc ungueutum usque ad casum escarae. Rec. olei uiol. butiri. an. 3. i. cera albae. 3. ii. dissoluantur &incorporentur omnia, post casum aute escarae optimum esset, propter consumptionem reliquae mate riae, &exiccationem, &loci confortationem quibusdam diebu procedere cum unguento apostolorum, post illud autem cun regeneratiuis &sigillatiuis medicando procedere. &haec de primo capitulo dicta sufficiat. De cura cancri. Cap. Ex signis praemissus apparet materiam hu CIautem