Latin
CONSILIVM CXCIX
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 637-2
Unproofread scanNot analysed yet
ius apostematis malignari, ita ut ad cancri species reduci posset a quo gloriosus deus hunc nobilem tueatur, sapientissime &multum blande in eius tegimine procedere oportet Primo quidem cum rectificatione regiminis ex parte rerun non naturalium, ut quarto capitulo uidebitur Secundo cum euacuationibus frequentatis, de quarum num ro elegantior est &tutior, ut accipiantur aquae mellis, &aquae lactis caprini. an. 3. ii. epithimi. 3. ii. misceantur &dentur in potu, diebus autem intermedijs gratia digestionis dentur sirupi ace tosi simplicis. 5. ij. aquae sublimationis rosmarini, foliorum ede rae. an. 3. i. Inest enim rosmarino proprietas maxima mundifican di arterias, &uenas, totius corporis à mala materia propter maximam uim consumptionis &exiccationis suae, ut Dioscorides de eo scripsit in primo capitulo in uera translatione illius, quare multum approbo usum ipsius omni modo assumptionis. Tertio uero cum localibus appropriatis non multum fortibus in cura eius procedendum est. Et licet plurima auctorum illustrium sententijs scribere possem, solum tamen illa quae quottidiana experientia me docuit utiliora conscribere utilius duxi Primo igitur maximae utilitatis est, ut accipiantur plantae &folia undengeri, quam sic uocat Serapio, de qua fit emplastrum cum aqua &melle. Dioscorides autem hanc plantam scribit erismon, et cum bene diligenter attendatur, est planta quam CACIX.