Latin
643.1 to 643.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 643.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut enim propter retentionem menstruorum immoderatam contingunt in matrite nocumenta debilitatis &fuffocationis innati caloris in ea, ita per augmentum fluxus sanguinis men strualis cum superfluit matricem ad melancholicas &difficiles aegritudines perducit, &fuit sententia Auic. 21. tertii trac. tertio primo ca. dum inquit. Ex nocumento alterationis menstruorum sup ple ad defectum uel augmentum parantur ad additionem debilitatis mulieris &alterationem formae eius &paucitatem conceptionis eius &multitudinem aborsus eius &ipsius partium &debilitatem foetus cum nascitur. Dixi autem primitiuam causam, eo quod illius aborsus causam existimo fuisse imoderatum motum totius aut partium aliquarum, &proprie matricis, quod ualde frequenter contiu git in frequenti coitu &uario corporis decubitu tempore expedi tionis. Non tamen haesito quin illius aborsus causa interius euemiens potuerit esse multiplex sicut augmentum phlegmatis uel aquo sitatis quae frequenter multiplicantur in cotilidonibus, imo &in tota matrice &reliquae aliae causae pares isti. Ex quibus facile con cludi potest, quare mulier ista post rempus aborius fuit sterili &infoecunda Et ex his facile deduci potest, quare materierum albarum &uiscosatum cursus longo tempore perseuerauerit a matrice. pri pter enim debilitatem iam assignatam materia quae pro nutri mento delegatur ad ipsam debilitate caloris innati ipsius in superfluitates phlegmaticas per uiam indigestionis conuersa fuit, immo debilitas talis non solum eidem propria fuit, sed fuit eti hepati eius communicata, ita ut maior pars chili in phlegma conuertatur, eo quia phlegma est sanguis diminute decoctus. prima primi ca. de humorib. in facto esse. Et fuit haec snentia Auic. 21. tertii. c. 3. ubi inquit. Nam cum multiplicantur aegritudines in ma trice debilitant hepar, &praeparant ad hoc ut gnet ab eo hidropisis. Et ex his correlarie concludi potest, quare haec mulier notabili ter extenuata sit respectu habitudinis generalis. Sanguis . n. fleg maticus in ea multiplicatus non est in materia nutricationi eius conueniens. uero principalis dispositio huius dominae est Secunda mala complexio renum frigida &hu.