Latin
643.5 to 643.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 643.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
cum multa materia phlegmatica in eis oppilationem faciente, &proprie in sinistro rene in quo magis contingit nocumentum &fortius propter maiorem debilitatem ipsius ex uniuersali snnia sapiem tum dicentium quod par sinistra hominis debilior est dextra. Potuit etiam accidere hoc propter alias causas quas gratia breuitatis, omitto Et si argueretur quod mala complexio renum est calida ma gis quam frigida, eo quia caliditas in loco renum intensa percipitur, igitur ibidem est excessus caliditatis &non frigiditatis. Cui motiuo dicendum est negando consequentiam, eo quia propter oppilationem materia longo tempore retinetur in parte, &ebullit propter prohibitam transpirationem caliditatem efficien tem. Mala igitur complexio frigida &hu. renum est ipsa propria aegritudo, cuius materialis cam sunt phlegmata multa. Et potest ex hoc sermone probabiliter concedi quod haec mala complexio est duplexs. frigida per essentiam, &calida per accidens. Et erit aegritudo ipsa mala complexio diuersa complicata ex frigida &hu. &sicca, ut praedictum est Quod autem quandoque urina ipsius efficiatur grossa aut mediocris in substantia cum multitudine sediminis &nebulae &crinoidalium partium &trumborum contingit, quoniam propter potentiam uirtutis cum iuuamento rerum aperitiuarum uel exercitio uel aliis causis aperiuntur uiae, &dissoluitur materia diuersas faciens impressiones in colore, substantia, &contentis urinae, secundum ipsarum materierum diuersitatem Accidit autem quandoque urinam esse albam &substantiam omnino si millimam elemento aquae, quae contingit, aut propter nimiam crudi tatem ultimatam, aut propter caliditatem in renibus attrahentem ueloci, ter a remotis partibus. &taliter contingit in diabete urinas aquo sas educi, &fortassis propter hanc càm contingit in hac domina urinas aquosas emitti propter malam complexionem calidam in renibus eius accidentaliter acquisitam, ut supra deductum est. oibus facile deduci potest solutio plurimum diuer Et ex his sitatum accidentium in hac domina euenientium, Primo enim clare uideri potest quare domina ista aliquanto tempore fuerit a menstruis priuata.