Latin
676.1 to 676.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 676.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ita media respectu extremorum, &proprie talia cum parum distent ab extremis suis. aliter, oportet aduersarium aliam assignare causam quae non uidetur posse dari Et ad secundum motiuum superius tactum dicendum, quod icet lumen lunae in coniunctione eius &prope ipsam sit debilius quam in augmento &partibus sibi uicinis, tamen contingit in quibusdam mulieribus quae debiles sunt, aut in quibus congregata est materia multae remollitionis, quod iuuamentum paruum a paruo lumine lunae proueniens potentius erit ad incitandum unam uirtutem debilem propter minorem resi stentiam quam unam uirtutem retentiuam quae potentior esset ad resistendum influxui lunae qui fortis esset. Et ex hoc fun damento potes iterum soluere plura problemata. Primum quare in quibusdam mulieribus phlegmaticis &natura debilibus accidit frequentius menstrualis fluxus prope coniunctionem lunae quam ante. Secundo quare in mulieribus robustis frequentius accidit fluxus in fine secundae quadraturae lunaris. aut prope ipsam quam aliis temporibus, quoniam uirtus aliarum mulierum potentior est ad retinendum materias &resi stendum fluxui. ergo oportet eatum expulsiuam iuuari ab astra li aspectu, sed talis est fortior in quadratura secunda, aut propo illam ubi lumen lunae iam peruenit ad complementum augmen ti. igitur &c. Et plura alia speculabilia correlaria ex hoc fundamento concludere potes si tibi libet Et paribus rationibus facile probari posset secunda pars mi noris adductae ad probandum quintam conclusionem. s. de men se medicinali intelligendo ex principijs medicinae medicina lem mensem totum spatium illud quo iuna nostrum hemispe rium illuminat quod est spatium. xxvii. dierum naturalium cum dimidio uel circa illud. ut colligi potest a Gal. tertio cretico tum. Speculatores enim medicinae qui curam suam apposue runt rationabilibus experimentis non perpenderunt lunam suo lumine in corpora humana influere influxu perceptibili, de quo curandum sit: imimo solum uiderunt manifestam ipsius in pressionem fieri in corpora nostra tempore quo manifeste lucet in hemisperio nostro, &est spatium dierum iam praedictorum, ut ex sententiis iam praedictis accipere potest. autem in hac materia uidentur remansisse dua Post haeC difficultates solutionem expectantes.