Latin
676.5 to 676.7
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 676.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Et prinia quidem an mulieres cum mala complexione frigida &hu mida matricis complicata etiam lapsui humido &frigido hepatis impregnari possint. Et uidetur quod sic, eo quia muliet ista cum tali lapsu &multitudine materierum phlegmaticarum in matrice sua impregnata fuit Secundum motiuum quod etiam apparet, eo quia ante men struationem suam tales materiae in matrice inueniuntur In oppositum arguitur, eo quia si in matrice recipiatur uirile semen corrumpetur a talibus materiebus in matrice inuentis. Item quia tales materiae quae parum ante partum expellun tur, aut in ea fuerant genitae ante impregnationem, aut post ip sam. si ante impregnationem non uidetur rationabile ipsam potuisse impregnari, eò quia tales materiae sui frigiditate sper ma prolificum corrumpunt Item quia tales materiae sanguinem menstruum inficiunt adeo ut non sit materia apta generationi embrionis neque nu tricationi eius Et iterum quia tales materiae leniendo &mollificando ma tricem lubricam reddunt ita ut foetum detinere non possit, 8 plura alia motiua similia istis adduci possent. Sicut enim in ter ram multam humiditatem habentem proiectum semen cortumpitur, ita ut non germinet, ita etiam de uirili semine in ma tricem ualde humidam proiecto concedi debet. Et sunt sermo nes Hippo. &commentatoris apho. quinta ibi. Similiter autem &in materiebus huiusmodi difficultatem dicendum Ad soluendum est conclusiones tres Prima, quod non quilibet matricis lapsus frigidus &humidus materialis prohibet impregnationem mulierum Secunda conclusio, quod licet impregnatio non prohibeatur a tali lapsu, debita tamen foetus nutricatio &ipsius fortitu do impediuntur Tertia conclusio, quod coutingit debilitatem uirtutis apparere quandoque in toto, quandoque uero in determinata parte.