Latin
69.5 to 69.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 69.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
de signis pronosticantibus aegritudines Et adhuc &tertio mala complexio frigida, &humida corporis declarari potest ex multo, &prolixo somno, qui reducitur ad perationes animales Et iterum hoc apparet ex nocumento moralium uirtutum con tingente in hoc uiro: cum difficultate enim apprehendit, &ima ginatur, &memorat, ut supra declaratum est Insuper talis mala complexio ab operatione appetitiue stomachi cognosci potest: quoniam appetitus est a multa humiditate sopitus siue propter oppilationem a materia tali cadente in neruo reuersiuo oris stomachi, per quem descendere debet animalis spiritus a sexto pari neruorum cerebri appetitus excitatiuus Similiter etiam ex diminuta stomachi digestione excessus fri giditatis, &humidilatis deduci potest: tarde enim &non nisi longo tempore digerit, &fluctuant in eo cibaria ita, quòd eorum digestio in uentositates permutatur. Praeterea praedicta mala complexio demonstratur facile ex notitia, &operatione generatiuae potentiae, quae in eo dici potest nocumentum . s. diminutionis: quia parum appetit, &minus potest in operatione uenerea. Etiam potentia transmutatiua sanguinis in spina in operatione sua corrupta est. Etiam debi litata est expulsiua uasorum seminalium: quia semen effundere H non potest, nisi cum tempore longo, &cum labore magno: &hic omnia ordinantur operationibus vegetatiuae potentiae. Et rursus iterum augmentum frigiditatis, &humiditatis pulchre demonstratur ex magno nocumento in motiua potentia hu ius uiri apparente siue motu progressiuo, quantum ad totum cor pus, siue partiali membrorum, ut capitis: quod non bene sustine ri potest brachiorum, &pedum: quorum motus ad omnes diffe rentias positionis est in viro hoc ualde difficilis. Et uidetur hanc dispositionem in hoc uiro non solum esse a tem pore contractam: sed a principio generationis maculatam. Refert. n, genitorem cum in tali parte aetatis esset, in qua ipsae nunc constitutus est neruorum frigiditate, &humiditate cum magna debilitare fuisse molestatum. Et adhuc intensam frigiditatem in membris genitalibus ualde magnifice fuisse passum. propter quod huius uiri aegritudo haereditaria denominari potest, &est peror quam si esset a tempore praecipue contracta alijs paribus Adde iterum, quòd longa &fiequens euacuatio haemorrhoidarum hunc uirum perduxit ad consimilem dispositionem magnisi ce augmentandam. Omnis. n.