Latin
Cap. II
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 70
Unproofread scanNot analysed yet
euacuatio intensiue magna a longo tempore durans perducit ad lapsitudinem &debilitatem membrorum motus, &destructionem inati caloris, &augmentum frigiditatis: propter quam diminuuntur, &corrumpuntur operationes membrorum, ut 14. tertij capitulo de asclite. Ex quorum omnium fundamento iam manifeste apparet, quòd huius uiri dispositio est mala complexio frigida, &humida totius corporis materialis, quae eum inuadit magis in capite stomacho, &membris genitalibus eius, ut iam deductum est Apparet secundo, quòd aegri dispositio cum suis accidentibus est ualde uerenda. Et sequitur tertio quòd ad eius curam citissime properandum est Et sequitur quarto, quòd cura accidentium praedictorum uana esset, &paucae utilitatis sine permutatione eius ad subtractio nem frigiditatis, &humiditatis materialis, de qua dictum est. Sequitur quinto, quòd cura huius uiri fundar: debet super de bito regimine mensurato multum acurate, &discrete per res non naturales, &medicinales, ut nunc sequitur &c secunda huius tractatus de conuenienti reParticula gimine huius viri per res non naturales continens capitula sexDe habitatione, &loco sibi conuenientibus.