Latin
Cap. I
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 702
Unproofread scanNot analysed yet
CCAA V Secunda uero potest esse dispositio praefocatiua matricis quae non apparet, ita rationalis propter rationes superius allegatas. Tertia uero dispositio est impotentia motus inferiorum par tium, &fortasse nocumentum in sensu earum. propterea quia quasi paralitica dispositio est, aut saltem praeparata ad illam. Quarta dispositio est nocumentum stomachi iam praedictum, ad quae omnia sequitur ultimo uniuersalis totius corporis debilitas, &ultimate particularis debilitas in membris generationis, propter quae haec mulier est &remanebit sterilis, nisi me dicinali beneficio subueniatur ei, ut nunc sequitur De cura tamen per sex res non naturales quam per medicinalia.