Latin
702.1 to 702.5
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 702.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. istarum dispositionum descriGitur pro cura bam sibi nouem ingenia cuTrationis. Quorum primum est ut rectificetur regimen eius ex parte sex rerum non naturalium. Ita ut omnium ipsarum effectus sit in calefaciendo, exiccando, &subtiliando, &aperiendo uias, ita ut non fiat transitus cum instrumentis ad ea, quae sunt ultra secun dum gradum. Propter quod aer eius non debet esse ualde ca lidus. Similiter neque cibus &potus, immo refrangenda sunt omnia talia cum leuiter calefactiuis &aperitiuis, sicut cum ane to, camomilla, mellissa, cupatorio, cicere rubeo, &similibus Si autem habeantur quae sunt calida, uelut ea quae sunt in fine secundi gradus, &in tertio: tunc de eis ponatur in cibarijs quam titas pauca, sicut una parua radix foeniculi, petroselini, baucia siluestris, &similium. Et potus eius sit uinum album subtile, transparens, uel diaphanum, bene odoriferum, potentia mediocre. Et si non haberetur ita pauciferum, tunc remittatur eius potentia cum aqua ci sternae prius cocta. Et si in ipsa decoquerentur flores arthemisiae esset sibi remedium singulare. Et adhuc sublimius esset ut uinum suum linfaretur cum aqua sublimationis arthemisiae, aut radicum enulae, matricariae uel florum genestrae, cum quibus aquis ego credo ipsam posse sanari absque alijs remedijs. Particularis autem discursus per res non naturales dimittitur mensurationi eximij doctoris Thomasij qui sapienter mensurabit ipsum Secundum uero principale remedium est, ut quam citius est possibile ante quam frigora maiora superueniant phlobotome tur haec mulier de basilica contrariae partis laesae posita sub cubito. per quam educantur sanguinis. 3. iiii. uel. v. Et si non apparet uniuersalis repletio, quam ego credo esse, propterea quia mulier est bene colorata plusquam mediocriter carnosa, &aetas etiam obedit, tunc dimittatur ista phlobotomia, &fiat edem phlobotomia de saphena contraria parti quae magis laesa est, &educantur sanguinis. 3. iiii. uel. V. Haec enim phlobotomia euacuat a parte sumini. quarta primi capitulo uigesimo. Ista sunt partes patientes ut declaratum est.