Latin
730.5 to 730.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 730.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Somno autem eius debet mensura conueniens exhiberi, ita ut in nocte dormiat horis septem ad minus aut saltem. viij. &pro prie in diebus frigoris, corporibus etiam humorosis conuenii amplior mensura dormiendi ut melius fiat materierum digestic quam fieret si essent corpora sicciora. In summa tamen in hoc consuetudo attendi debeti. Si enim per excessum in uigilia non comprehenderet sequi debilitatem manifestam, conuenientius esset sibi uigilando parumper excedere quam dormiendo, uigi lie enim exiccant corpora &somnus humectat ipsa, secunda pr mi, de his quae proueniunt ex utrisque Amplius ex fundamento in primo capitulo stabilito facile ui deri potest, qualis debet esse accidentium anime applicatioOmnia enim anime accidentia, propter quae festinus &uehe mens motus in spiritibus &humoribus accidat, cause; sunt inti sionis lapsus in hepate suo supra tacti, fortassis autem conueniem tius est ei incurrere frequentius accidentia anime calefacientia, &exiccantia quam accidentia contristantia &angustias an males facientia, per haec enim talia multiplicaretur melancolica materia quae maior est pars harum uaricum. Et facile ex multiplicatione ipsius perduceretur ad elefantiam ut supra tactum est, uidetur itaque quod occupari debeat passionibus an me leticiam &iocunditatem efficientibus, &a praedictis ex tremis secedere quantum est possibile, licet humane uite infelici tas in nostra aetate magis inducat ad oppositum. Haec. n. non ita facile fieri possent sicut scribi De reliqua autem re non naturali ut repletione quaesequitur ad cibos paulo post in ordinanda cibatione mensura scribetur. Ratione autem approbante omnino conuenit ei per subtractio nem ciborum &potuum inanire corpus eius, quodualde reple tum est, fames enim exiccat corpora. aphorismorum septima. De euacuatione autem materse ium in can. euacutionum per medicinalia dicetur inferius. De regimine uero per cibos &potus amplior doctrina neces OCPTXXXXIIAT saria foret, eo quia haec res non naturalis est illa quae est omnium fere aegritudinum mater &fundamentum, quia per eam mate rie multiplicantur, &in quanto &in quali excedunt, aut quia ferti litas circa hanc rem non naturalem est causa diminuendi calidita tem innatam, &alistimbre idest digestionis conuenienter impeditiua causa, propter quod cibi eius mensura, &potus talis esse debet, ut nullum nocumentum ex eius quantitate sequatur Deterior enim cibus est qui stomachi grauitatem efficit sicut potus deterior est qui in stomacho natat &fluctuat, tertia primi capitulo de regimine per cibum.