Latin
Cap. I
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 731
Unproofread scanNot analysed yet
Secunda obseruanda regula est, quod nunquam assumatur cibus &potus, nisi ad illud irritet naturalis appetitus stomachi. Comedere enim &bibere ab sque naturali appetitu fastidium generat &cronicas aegritudines difficilis eradicationis. Tertia regula, quod nunquam assumatur cibus cum stomachi satietate &humorosa repletione, patet ex dictis. Quarta regula, quod nutrientia plura numero &specie uitentur, ne materie grossae per uiam indigestionis mul tiplicentur. Quinta regula quod cibaria nunquam deglutian tur nisi solemniter masticentur, taliter enim melius digestioni parantur De qualitate uero ciborum, euitanda sunt cibaria omnia grossa inflatiua &melancholica, ut antique carnes animalium omnium, &pisces magnorum corporum. Item cibaria magne salsedinis. Item caseus antiquus caro salita. Oleum caepe porri caules rasanus pira citonia mespila castaneae &similia spissum &melancolicum sanguinem generantia. Euitetur etiam panis sursuraceus antiquus &ualde coctus. Similiter &legumina omnia euitentur &proprie rizum lentes, &fabae, &faseoli. Effugiat etiam multi aceti usum, acredo enim aceti excitat melancholiam, agresta etiam, &proprie salsa multum non placet. De praeparationibus uero euitentur frixa omnia cibaria, &partes solide uel indurate assatorum propter aptitudinem conuersionis earum ad melancholiam. In reliquis autem cibariorum spetiebus tam elixatorum quam assatorum licentiam habeat suo placito Potus autem eius existat uinum in colore album uel nigrum remisse nigredinis, &grossitudinis similiter a superfluitatibus bene expurgatum sapore dulce, aut sibi uicinum potentia mediocre aut saltem remisse fumositatis, quod si oportuerit aqua confrangi sit aqua de cisterna bene expurgata leuis, &diafana ab omni odoris extraneitate denudata. Haec de regimine cibationis sunt dicta. De regimine praeseruatiuo a uaricibus.