Latin
770.5 to 770.6
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 770.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
De paralisi. Rub. VI. accidens memoratum fuit paraliExtum uero sis, &licet paralisis proprie sumpta importet nocumentum ablationis sensus, &non moEtus aut econuerso, ita ut quandoque paralisis importet no tumentum ablationis motus &non sensus, ut experimento quo tidie comprobatur. Aliquibus enim membris accidit quandoque non posse moueri a uirtute, tamen posse percipere omnia obiecta tangibilia calida frigida grauia leuia, &sic de alijs. Et horum quidem sermonum causae fundantur super hoc principio quod est alterum duorum. Primum quod ad membra pertransit spiritus animalis motiuus &non sensitiuus, aut econuerso, transit spiritus sensibilis &non motiuus. Et alterum principium est, quod concesso adhuc quod spiritus sensibilis &motituus ad membra delegentur, &in eis re periantur, tamen propterea, quia contingit corruptum esse tem peramentum quo uirtus mundificat spiritus aimales sensibiles, &in tegrum remanere principium, quo uirtus modificat &dirigit spiritus motiuos &non sensibiles, patet quod secundum hoc funda mentum acutus contemplator poterit soluere problema remanentiae motus in membris &non sensus in eis, aut econuerso, &tu considera, quia hi sermones sunt physici &profundi.