Latin
771.1 to 771.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 771.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ergo continget uirum sapientem percipere membra patientia nocita esse in operationibus sensus &motus ambabus aut alteris solum, tunc si uidebit membrum continue magis 8 amplius extenuari &tactu percipi frigidum squalidum &quasi humidum, tunc sciat talem speciem paralisis a frigiditate prouenisse, &huic quidem applicare poterit instrumenta quae supra in stupore &tremore descripta sunt. Et adde istis quod oleum de castoreo cum pinguedine leonis est remedium fere extremum, &frequens linitio facta super membrum cum tyriacha diateseron, &est ex meis expertis. Et conside ra quod oleum de andachocha &succus eius cum puluere agarici bullita ad inuicem sunt multum solemnia in hoc. De impotentia motus membrorum. Rub. VII. uero accidente scilicet pro memPRo septimo brorum impotentia ad omnes diffe rentias positionis subleuanda ab eis paulisper contemplan do procedere oportet. potest . n. hoc accidens contingere. Primo propter debilitatem uirrutis motiuae &lacertorum neruorum &uillorum. Secundo uero potest contingere propter paucitatem instrumentorum motus quae sunt spius motiui. Tertio uero potest hoc contingere propter defectum ex parte organorum motus paedictorum. Debilitas at motiuae uirtutis intelligi potest ex parte principii manifestatiui motur, &est cerebrum: multotiens. n. debilitatur ipsum per uiam resolutionis sicut contingit in fortibus eumationibus &uigi liis &animae passionibus. Tue quidem cum medicus considerat has eua tionum &causarum species, opponet eis prohibendo fluxum sanguinis a naribus cum appositione linimentorum infrigidantium exiccantium &stipticantium super temporibus &fronte &partibus gulae, &cum impositionibus stuelorum in naso infusorum in albumine oui agitato cum bolo armeno, san. dra. thure, myrrha, sarcocolla. Immoderatae uero uigiliae debilitanti cerebrum, opponet cum decoctione papaueris albi in cibariis patientis exhibendo syru pum de papauere. 3. i. cum. 3. i1. aquae emulsionis seminum communium frigidorum per horam post cibum, etiam prouocatur somnus faci le cum frequenti odore lilii aquatici albi uel florum nenufaris. Aut facilius prouocabitur cum odore pomorum mandragorae. Si at cerebri deb. litas contingat propter uehementes passiones melancolicas uelut esset species melamcolicae proprie, aut mania demoniaca uel lupina, tunc cura huius debilitatis pendet ex cura il larum aegritudinum.