Latin
782.1 to 782.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 782.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Maiorana calidi itized b calida &sicca in tertio, etiam placet, quia est dissolutiua &at A tenuatiua, &quia aperit oppilationes capitis &conuenit dolo ribus frigidis a phlegmate &uentositate secundo canon. in proptio cap. Vsum uero basiliconis non laudo nisi in pauca quam titate, &maxime quia nocet uisui tertia tertii cap. de nocenti bus uisui, propter quod etiam anetum &porrum euitari debent, licet pauci aneti ulus non sit sibi disconueniens. Caules etiam placent mihi &proprie bene cocti. Lactucae uero &bletae pol tulacae spinachiae cucurbitae &omnes plantae frigidae &humidae dimittantur. Et similiter borago quia multum eructuare facit. Cerefolium uero placet mihi &leuisticum, &similes ape ritiuae plantae De radicibus autem uti potest pastinacis domesticis &siluestribus &napis in igne coctis, aut in pingui brodio cum aromatibus praedictis. Carotae etiam usus placet mihi. Sparagi &cappares &lupulorum superiores partes &sibi similes placent. Fructus uero omnes &proprie frigidi &humidi dimittantur, propter quod multorum cerasorum usus &proprie cum sti pticitate uentris non placent mihi. Acria uero minus, mala sunt enim, &proprie cum incisione sua. Quae uero ex eis sunt habentia carnes duras &proprie paucae humiditati coniunctas uo tata amarilia conueniunt Persicorum uero usus quandoque conueniens est, propterea quia bona sunt stomacho &iudicio rationali accipi deberent ante cibum. Pira uero oraria . i. primis temporibus apparentia &non con seruabilia non sunt ualde utilia nisi fuerint muscata, &ualde dul cia. Auellanae uero recentes non multum sunt utiles sed conuenientiores sunt siccae ex eis. Amigdalarum uero comestio est utilis in omni modo praeparationis, quia abstergunt uias &aperiunt, &sunt boni nutrimenti. Ficus uero recentes calida sunt in primo, &siccae in secundo ante cibum assumptae placent, eo quia conferunt stomacho hepati &renibus, &leniunt &ab stergunt, &in eis est lenificatio ultima, secundo canon. capitulo proprio, licet &recentes magis sint nutritiuae quam exiccatiuae. Passulae etiam bonae sunt, eo quia bonum nutrimentum dant stomacho, pectori, &hepati aperiendo aequaliter, ponuntur enim aequales fere in omnibus qualitatibus. Nuces uero non placent, licet sint nominatae inter fructus calidos &siccos, eo quia grauant stomachum in digerendo, &capiti &pe ctori nociuae sunt.