Latin
782.5 to 782.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 782.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Castaneae similiter, quia uentosae sunt &grossi nutrimenti, &complexionis frigidae &siccae dimittantur. Crisomila etiam dimitti debent, eo quia frigida &humida sunt in secundo, &caput grauant &fumositatibus implent. Pinearum uero usus non placet mihi, licet ponantur in passiuis temperate ad aliqualem calorem declinantes, si tamen accipiantur confectae cum zuccharo uel infusae per diem in aqua calida conuenire possent, aliter autem stomacho nocet. decima tertia terrij de iuuantibus &nocentibus stomacho. Phistici quia calidi sunt in fine secundi, &habent humiditatem non limitatam, utiles sunt, eo quia aperiunt meatus nutrimenti, ex purgant canales hepatis &pulmonis. octauo de simplici medic na, suo capitulo colligendum. Dactili bene dulces calidi sunt in primo, licet in passiuis discordent auctores de eis. Serapio nanque graduat eos calidos &siccos. Auicenna uero de palma dicit quod praeteriit eorum sermo. ego autem in libro meo no inuenio capitulum de eis. At uero octauo de simplici medicina scribitur, quod abundanter nutriunt, uentrem stipticant, pun ctionem in ore stomachi, &dolorem in capite faciunt, &oppi lationem in splene &hepate, ideo dimittantur. Iuiubae frigidae sunt &humidae. sed quia de eis Galenus inquit quod in praeseruanda sanitate! &remouenda, aegritudine non inuenit eas utiles, immo difficilis digestionis, ineo dimit tantur. Mora quia frigida &humida nocent stomacho, &faciliter in eo corrumpuntur, ideo non sunt laudabilia. Granata dulcia licet sint frigida &humida in primo, tamen quia stoma cho conueniunt aliquando accipi possent. Acria uero quia frigida &sicca sunt in secundo non placent mihi. Muza etiam conuenire possent De conditis placent mihi iringi conditi &napi et rapae con ditae et citonia post cibum cum aromatibus condita, et amigdalae phistici et auellanae conditae cum zuccharo et aniso et cinamo mo et zingibere, et extremitates xilobalsami, et zingiber con ditum humidum, omnia haec cum zuccharo uel meise et aromatibus consuetis utilia sunt, et confectio de mace, et confectio de nuce muscata et de gariofil. et reliqua talia utilis sunt ei.