Latin
792.1 to 792.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 792.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
de eo quod dissoluatur cum aequali portione sui resinae et cerae. exempli gratia omnium an. 3. i. et confricentur ex eo membra aegre tatiua. resoluit. n. et lenit omnem duritiem in iuncturis, et extrahit hu miditates a profundo cum uiolentia, non tantum grossas, sed etiam subtiles. Quinta medicina optimae lenitionis et resolutionis est bdelium, quod est gummi palmarum siluestrium triplex inuentum ab auctoribus . s. mechinum, iudaicum, et siculum. mechinum ue ro ponunt omnes fere frigidae complexionis et siccae: non expri mentes tamen gradum. iudaicum uero posuit Auic. in fine primi. et de gradu siccitatis eius tacuit. Siculum uero bdelium po suit siccius omnibus alijs. Serapio uero audacter posuit ipsum ca. et sic. in secundo. quicquid tamen sit ipsum confert spasmo et duriciei neruorum, et congelationi, et proprie coctum cum pleo, ut prius dictum est. Attendat tamen operator quod non ac cipiat bdelium antiquum, quoniam ipsum priuatur lenitione unde secundo can. inquit Auic. quoniam cum ipsum antiquatur egre ditur de lenificatione ad exiccationem: quoniam tempus exiccat ipsum. Praeter haec autem simplicia medicamina tria composita ma gnificae utilitatis ad hanc intentionem subiungo. quorum pri mum est compositum Rasis, mea quotidiana experientia multoiens uerificatum positum ab eo in diuisionibus, quarto cap. pro pe finem. cuius descriptio per me rectificata est per hunc moduRec. foenug. amigdalarum amararum, armoniaci, bdelii, olei liliorum al. lento igne bulliant omnia usque ad formam unguenti deducta. Intelligo autem ego amigdalas amaras oleum ipsarum, et aliquando loco olei posui gummi ipsarum. Secundum compositum eodem loco acceptum penultimo ca itulo. R. cerae citrinae, olei de lilio, adipis anatis, et gallinae, nii dullae cruris uaccae. an. 3. j. mucillaginis, se. lini. 3. ij. lento igne coquantur, et dissoluantur simul, et fiat unguentum. Et nota quod posui ceram citrinam: quoniam ipsa est maioris lenitionis et resolutionis quam cera alba quae propoleos nominatur Vitimum compositum est de meis et meo iudicio praedictis efficacius, et est hoc. Rec. armoniaci, galbani, bdelij pinguioris an. 3. i. oppoponacis. 3. s. faecis olei irini, faecis olei liliorum alpinguedinis tassi, anatis, medullae crurium bouum. an. 3. s. resinae electae. 3. vj. croci. 3. j. cerae citrinae. 3. i. 8.