Latin
792.5 to 792.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 792.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
dissoluantur gummae cum aceto forti: deinde coquantur simul lento igne praeter crocum, qui poni debet in fine coctionis. Cum ergo omnia eo cta fuerint lento igne bulliant in lib. j. succi uel mucillaginis foenugraeci, uel in lib. s. succi uel mucillaginis granorum sisami, asque ad consumptionem. excellenter enim leniendo resoluit omnem materiam compactam in iuncturis, et ubique corporis. Cum ergo haec fuerint secunda septimana approximata super miembro: tunc fiat reuolutio de his resoluentibus ad lenientia descripta, ut iam dictum est. iterum si uolueris aperire oppilationes arteriaAt uero rum et uenarum, ut recipiatur uberius in mem bro spiritus uitalis et sanguis congrua pro nutritione membri: tria sunt solennia aperientia. Quorum primum est, ut accipiatur notabilis quantitas succi hipolelini, et est apium siluestre: licet aeque bene ualeat ut apium domesticum Secundum per me expertum est frequens mediocris cum inum ctione olei nardini: cuius laudes ingentes quaere ab auctoribus hic propter breuitatem non positas Tertium aperiens et potenter attrahens nutrimentum ad omne membrum marasmarum et consumptum est emplastratio men bri cum pice mediocriter bullita: cuius laudes a Gal. quaere no no de simplici medicina cap. de impinguandis membris consumptis, et uniuersaliter omnes auctores in hoc sunt concordes Ego autem dulcius procedens soleo frequenter facere inungi membrum cum oleo calido sublimationis picis, et inueni in eo iuuamentum excellens: ut paulo ante apparuit in Coradino; cuius totum crus a genu inferius usque ad plantam pedis consumptum erat et induratum, et fuit reductum ad notabilem con nalescentiam: ita quod fuit &est potens ad progressiuum motum, ut manifestum est. Taceo hic fricationes panorum calidorum, applicationes eua porationum cum aqua calida membris applicatarum: uentosarum 3 sine Alia uero iterum accidentia quaedam eueniunt, de quibus sine scarificatione mediocriter attrahentium applicationem, &E non debet esse magna sollicitudo alia his similia quae sunt omnibus nota Et quia omnia praefata accidentia difficilia sunt, &suspecta,