Latin
817.1 to 817.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 817.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
le medium potuit esse os, aut cartilago propter eorum terre streitatem; ut dictum est. neque etiam neruus uel pars neruo pru portionalis: quia talis ponitur esse organum sensus tactus, ut inferius declarabitur. igitur caro erit medium intraneum sensus tactus a sufficienti diuisione deducendum. Et ex hoc conclu ditur conclusio principaliter intenta &responsiua ad quaestionem scilicet caro non est organum sensus tactus: scilicet medium illius, de carne saltem pura intelligendo hoc igitur desiderat hanc positionem Aristotelis &Si quis Commentatoris defendere, quae uidetur communiter currens per uuiuersam scolam, poterit faciliter respondere ad rationes inductas per Alexandrum, &Themistium. Ad primam igitur ipsorum rationem cum arguitur, quia si es ro non est organum tactiuae potentiae: tunc forma carnis non es set uirtus organici corporis. Dicendum, quòd pars aliqua orgamica dicitur dupliciter. Vno modo prout organicum instrumen tale uel officiale distinguitur, contra simplex membrum. &hoc modo accipiendo organicum, quaelibet pars carnosa mulculi est organica. est enim composita ex carne neruo &ligamen to. &sic antecedens esset falsum &negandum. Forma enim carnis esset forma organicae particulae. serundo uero modo ali qua particula dicitur organita delatiue uel immutatiue. &tunc si in antecedente intelligatur quòd forma carnis scilicet simpli cis non esset uis organica illius, negandum est, &dicendum, quòd forma carnis est forma partis organicae delatiue aut immutatine intellectae. Caro enim speciem ab obiecto imprimente in eo receptam deferri potentiae tactiuae, &per eandem speciem immutat ipsam. quare &c Ad secundum cum arguebatur, quia expositione aduersa sequeretur quòd organum tactus &gustus essent distincta, dicendum quòd lingua quantum ad partem eius carnosam non est organum tactus sed medium illius. Sed in lingua, uel superficiali eius panniculo inuenitur disseminatus neruus, qui est organum gustus &tactus. secundum enim unum &determi natum temperamentum nerui illius, talis neruus dicitur esse ctactiuus &non gustatiuus. Secundum uero temperamentum a praedicto distinctum, talis neruus uel panniculus dicitur esse gustatiuus, &non tactiuus. Neque aliquid inconueniens est apud physicos uel medicos unum! ,&idem organum nu mero secundum diuersa temperamenta ad uniuersas conuenire operationes tactiuas scilicet, &gustatiuas.