Latin
817.5 to 817.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 817.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
ut apparet Ad tertium uero cum arguitur quòd sequeretur, quod in lingua non fieret immutatio a qualitatibus tangibilibus, negatur alla consequentia. Et ad probationem illius dicitur, quòd quali tatum tangibilium excessus fit immutatio; &ad partem neruosam eius: pars uero neruosa carnosa ipsius est medium susceptinum illius impressionis, &immutatiuum potentiae gustatiuae. Ad quartum uero dicitur, quod pars organica secundum sen tentiam Arist. &commentatoris, in qua fundatur tactus est neruus in animalibus habentibus sanguinem, uel pars sibi proportionalis: quod tamen nunc amplius declarari oportet Est igitur in assignando organum tactus, opinio secunda inuenta, quae ponit quod neruus uel sibi proportionale est organum tactus. &haec quidem fuit opinio Arist. secundo de anima cap. de tactu; ubi inquit. Relinquitur autem mixtum omne. s. organum tactus ex terra &ex aliis. s. elementis neruus caro &similia. Hanc etiam opinionem tenet commentator secum do de anima commentis. 180. &116. in fine ubi inquit. Quod in animalibus sunt corpora quaedam, quę dicuntur nerui, &habeni introitum in sensum &motum. &idem etiam ab eo colligitur secundo colliget cap. de iuuamentis membrorum. Inquit. n. (&hic cadit speculatio &confirmatio Galeni) quod sensus &mo tus sunt a neruis: eo quod remoto neruo remouetur sensus 8 motus. Eandem etiam opinionem sequitur Galenus nono de iu uamentis secundo cap. Inquit enim ibi. Quia neruus est instrumentum sensus. s. tactus, &iterum idem tertio tegni. Nerui uero &tenantos. i. chordarum punctura propter plurimum sensus eorum &c. Et sunt sermones Auicennae prima primi cap. de membris, ibidem doctrina quinta summa tertia cap. de sermone uniuersali de neruis, &quarta quarti. tractatu quarto in exor dio. In neruis propter uehementiam sensus eorum. Et plures alias immo ducentas potuissem adducere auctoritates ex uoluminibus illustrium medicorum, quas omnes propter breuitatem praetermisi.