Latin
819.1 to 819.4
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 819.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Et dicitur quòd tase medium est caro non sufficienter neruosa, aut non reducta ad temperamentum medium inter excellentias qualit: tum. Ex quibus omnibus iam apparet quòd haec opinio Auicennę uidetur ueritati, &positionibus medicorum conformior, quam altera positio. Et tu elige illam quae tibi placet mi gis. Credo ego enim quòd diligens intellectus probabiliter de fendere posset opi. Alexan. &Themistij ponentium carnem e se organum tactus. Similiter etiam opinio Aristo. &commen tatoris eius posita in secundo de anima. quae tamen contradicto ria est sibi ipsa historiarum, &de partibus allegatis capitulis ualde facile defendi potest: &est opinio in nostra aetate in sco lasticis artibus communiter approbata. Ex quibus omnibus infero conclusionem intentam scientiae huius capituli completiuam, scilicet quòd organum sensus tactus in membro huius uiri aegroto debet dici esse caro neruea, aut neruus carneus particulae patienti omnibus inuicem usque ad hunc locum per dispuEt eX tationem in unum redactis totius huius aegritudidinis summa complectitur in his conclusionibus Prima quod aegritudo huius uiri est mala complexio sui etu ris partim per essentiam uel essentiale nocumentum illius menbri, partim per colligantiam dependens a mala complexione calida &sicca principaliter hepatis effundentis sanguinem satis colericum ad praedictum membrum Secunda conclusio, quod haec aegritudo est mala complexie calida &sicca partis illius. cuius declaratio sumatur ex secundo capitulo principali Tertia conclusio, quod haec aegritudo debet denominari: in mo de facto est mala complexio calida &sicca praedictae partis no cumentum corruptionis in operatione sensus tactus efficiens. Quarta conclusio, quod hoc tale nocumentum corruptionis appropriatum est tactiuae potentiae membri patientis. Quinta conclusio est, quod hoc tale nocumentum est proprium carni neruosae patientis particulae. Et collige totum in una con clusione, &dicas talem dispositionem esse nocumentum corruptionis in operatione sensus tactus proueniens a mala complexione calida &siccae partim per essentiam, &partim per colligantiam illi membro adueniens: per quam tam membrum sensibile, quam tactiua potentia illius nocentur, ut praedictum est Vide quantum laboris &ingenij haberi oportet ad uere &conuenienter theorice intelligendum dispositiones humani col poris earum causas &diuersitates, neque mireris si in inuestiga tione istius opus fuit disputatiuo sermone &prolixo. Est enim haec dispositio una de illis, de quibus aut nunquam, aut raro dictum est aliquid ab auctoribus medicinae quantuncunque illustribus. Ego enim percunctatus uolumina diuersa nihil fere auualde parum ab eisdem colligere potui.