Latin
819.5 to 819.6
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 819.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim primo continentis per totum processum, neque quinto aut sexto theoricae, neque quarto de accidenti &morbo, aut quinto per totum processum: in quibus locis uberius &profundius pertractantur aegritudines neruorum aliquid ab eis potui colligere, quod ualde confert huic capitulo. &tu lege loca illa. Si enim princeps, secunda primi, secunda tertij, uigesima eiusdem nihil aut parum in materia ista, tunc erit opinio tua de scientia aliorum medicorum. quae aut nullo modo aut ualde leuitet gustare potuit fructum scientiae horum quattuor uirorum illustrium: de qui bus dictum est. Et tu in alijs uoluminibus uenare haec si potes De signis omnium specierum malae complexionis materialis.