Latin
901.5 to 901.8
Bartholomaeus de Montagna, Consilia 901.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quinon semper contingit utilem esse phlobotomiam stante adhuc materia in uenis, &proprie quando non fuerit sanguini sufficienter commixta, ideo oportet ipsam educi euacuationibus aliis per farmacias, de quibus multa tacta sunt superius, &proprie electuarium de dactilis, electuarium indum &yeralogodion, &aliae pillulae &mixtiones in intentione prima descriptae. Et si tu uelis farmacum delectabile, tunc non elongeris ab isto. Rec. reubarbari electi, agarici. an. 3. s. spicae, zingib. an. gra. iii. pulpae colloquintidae, salis indi. an. gra. ii. formentur pi sulae cum succo rosa. &accipiantur. De his quae confortant hepar laxatum &resolutum sunt u saepe patiens accipiat unam de istis pillulis ante prandium &cenam. Rec. macis rosarum corallorum rubeorum spodii. an. 3 i. cinamomi. J. ii. fiant pillulae cum succo endiuiae de omni. 3. vi. Compositum secundum est hoc. Rec. specierum diarodon. 8. i. spodii. 3. s. zucchari al. 3. iii. cum aqua cicoreae fiat confectio in rotulis. 5. 8. de qua una semper post cibum accipiat. Tertium compositum est hoc. Rec. trociscorum diarodon. 3. i. hepatis adib praeparati. 3. 5. spodii H. i. cum succo ro. fiant pillulae de qui bus patiens per quindecim dies, &per duas horas ante cibum semper accipiat duas, ex hoc quidem apparet rectificatio mem brorum mandantium ad complementum intentionis quintae, &tu considera utilitatem eorum. uidetur esse necessitas in curatione dispositioMA(Yd, num tenum procedere cum intentione sexta, quae est defensio harum a receptione materierum quibus grauantur, &iterum defendere eos ne propter debilitatem eorum per uiam indigestionis generentur materiae dolorum lapillorum &arenarum, &sic de aliis Et licet plurima praedictorum instrumentorum in omnibus quinque intentionibus conscripta utilia sunt, adhuc tamen hic aliqua scribam quae ipsorum renum confortatiua sunt, de quorum numero nonnulla sunt eorum confortatiua per uiam nutri tationis eorum. Ideo omnium animalium renes comesti con fortant eos, ut renes porci siluestris domestici &iuuenis, renes caprettorum, uitulorum, cerui, leporis, &gazelli proprie, &uo latilium renes omnes. Secundum uero huius generis confortatiuum est comestio lactis ouini, ei enim nulla medicina compar est in debilitate renum, decimaoctaua tertii, capitulo tertio. Et similiter caseus ouinus parumper salitus, &recocta ex eo facta, &aqua eiusdem lactis. Tertium iterum eius generis instrumentum est comestio nucis conditae, ut quinto canone, summa prima finali capitulo colligitur. Quartum est secacul conditum.